Imagini ale paginilor
PDF
ePub

VETERUM

EPISTOLARUM HIBERNICARUM

SYLLOGE.

EPISTOLA I.

GREGORII I. ROMANI PONTIFICIS, AD EPISCOPOS HIBERNIÆ.

Gregorius, universis episcopis per Hiberniamb.

SCRIPTA vestra summa cum gratulatione suscepi: sed erit in me uberior valde lætitia, si mihi de vestra contigerit reversione gaudere. Prima itaque epistolæ vestræ frons gravem vos pati persecutionem innotuit. Quæ quidem persecutio dum non rationabiliter sustinetur, nequaquam proficit ad salutem. Nam nulli fas est retributionem præmiorum expectare pro culpa. Debetis enim scire (sicut beatus Cyprianus dixit) quia martyrem non facit pœna, sed causa. Dum igitur ita sit, incongruum nimis est de ea vos, quam dicitis, persecutione gloriari, per quam vos constat ad æterna præmia minime provehi. Reducat ergo charitatem vestram tandem integritas fidei ad matrem, quæ vos generavit, Ecclesiam. Nulla vos animorum intentio a concordiæ unitate dissociet: nulla persuasio rependo vos a recto itinere defatiget. Nam in synodo, in

a Anno Christi 592.

b Ita legunt magno consensu exemplaria tum edita, tum manuscripta.

qua de tribus capitulis actum est, aperto liquet, nihil de fide convulsum esse, vel aliquatenus immutatum, sed (sicut scitis) de quibusdam illic solummodo personis est actitatum: quarum una, cujus scripta evidenter a rectitudine Catholicæ fidei deviabant, non injuste damnata est.

Quod autem scribitis, quia ex illo tempore inter alias provincias maxime flagellatur Italia: non hoc ad ejus debetis intorquere opprobrium; quoniam scriptum est: "Quem diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit." Si igitur ita est, ut dicitis; ex eo tempore magis dilecta est apud Deum et modis omnibus approbata, ex quo Domini sui meruit sustinere flagella. Quia vero non ita fit, quemadmodum vos in ejus insultatione affirmare conamini, rationem attendite. Postquam recordandæ memoriæ Vigilius papa in urbe regia constitutus, contra Theodoram tunc Augustam et Acephalos damnationis promulgavit sententiam; tunc Romana urbs ab hostibus adita et captivata est. Ergo bonam causam habuerunt Acephali, et injuste damnati sunt, post quorum damnationem talia contigerunt? Absit. Hoc enim nec nostrum quempiam, nec alios qui Catholicæ fidei mysteriis instituti sunt, vel dicere, vel aliquo modo confiteri convenit. His denique cognitis, ab hac quandoque jam deliberatione recedite.

Ut igitur de tribus capitulis animis vestris ablata dubietate, possit satisfactio abundanter infundi; librum quem ex hac re sanctæ memoriæ decessor meus Pelagius papa scripserat, vobis utile judicavi transmittere. Quem si deposito voluntariæ defensionis studio, puro vigilantique corde sæpius volueritis relegere; eum vos per omnia secuturos, et ad unitatem nostram reversuros nihilominus esse confido. Porro autem si, post hujus libri lectionem, in ea qua estis volueritis deliberatione persistere, sine dubio non rationi operam, sed obstinationi vos dare monstratis. Unde iterum habita locutione, charitatem vestram admoneo, ut quoniam, Deo suffragante, fidei nostræ integritas in causa trium capitulorum inviolata permansit;

Heb. cap. 12. ver. 6.

mentis tumore deposito, tanto citius ad matrem vestram, quæ filios suos expectat et invitat, Ecclesiam redeatis, quanto vos ab ea quotidie expectari cognoscitis.

RECENSIO.

Ex Gregorii Regesto, lib. 2. epist. 36. indictione 10. quæ anno æræ nostræ Christianæ 592. respondet.

EPISTOLA II.

EJUSDEM GREgorii, ad qUIRINUM EPISCOPUM.

Gregorius, Quirino episcopo, et cæteris episcopis in Hibernia Catholicis.

QUIA charitati nihil est longe; quos dividunt loca, junġat epistola. Lator itaque præsentium ad beati Petri apostolorum principis Ecclesiam veniens, fraternitatis vestræ se asseruit ad nos epistolas accepisse, easque in Hierosolymorum urbe cum rebus quoque aliis perdidisse. In quibus, sicut ipse ait, studuistis inquirere, sacerdotes ac plebes quæ Nestorianæ hæreseos errore confusæ sunt, cum ad matrem electorum omnium Catholicam Ecclesiam revertuntur, utrum baptizari debeant, an certe solius veræ fidei confessione ejusdem matris Ecclesiæ visceribus adjungi.

Et quidem ab antiqua patrum institutione didicimus, ut qui apud hæresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris Ecclesiæ revocentur. Unde Arianos per impositionem manus occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum sanctæ Ecclesiæ Catholicæ oriens reformat. Monophysitas vero et alios ex sola vera confessione recipit: quia sanctum baptisma, quod sunt apud hæreticos consecuti, tunc in eis vires emundationis accipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti per professionem veræ fidei sanctæ et universalis Ecclesiæ visceribus fuerint uniti. Hi vero hæretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiani et Cataphryges (quia et illi Christum

a Anno Christi. 601.

bal. Bonosiaci.

« ÎnapoiContinuă »