Imagini ale paginilor
PDF
ePub

urbibus nobili, unus rerum sacrarum administrator, quocunque sit nomine decorandus, præfuit; at in una Ephesiorum, una Philippensium urbe, plures simul ecclesiam gubernarunt presbyteri vel episcopi.

Nec, si possent tot et tam discrepantium formarum partes conjungi atque in unam redigi, tota esset, tanquam opus divinum, et res necessaria, tuenda. Ex iis enim innumeris, quorum discrimen non posuit natura, qui quædam occupat, e medio non removet; qui eligit, non approbat. Cum narrabant scriptores sacri, qua hora, quo loco, quo vestitu, Christus Deum veneratus sit, non id voluerunt, ut hæc omnia nobis ad imitandum proponerentur: ac siquis perspicue demonstret, quot ministrorum ordines, et quot singulorum ordinum ministri, in primo ecclesiæ statu fuerint constituti; vix tamen evincet necessarium esse, ut unaquæque natio, in omne tempus, eundem vel ministrorum vel ordinum numerum retineat.

Ecclesiæ igitur regendæ legem non aliam Christus, quam Deus et natura, sanxit; ut quæ religioni et reipublicæ salutaris esset forma, legitima et justa haberetur. Qui divinum ducem in omnibus requirit, in vias trahitur obscuras, acclives, multiplices; ubi vestigia, quod modo ostendi, cæca sunt, et in locis arduis, et per varios tramites, errabunda, et per vacuum libera. Nobis autem satis sit, si illi, qui ecclesias Britannicas fundavere, licet diverso itinere, eandem tamen metam contigerint; et sacrum codicem varie interpretantes, nihil constituerint, nisi id quod, jure gentium usi, Deo nec jubente nec vetante, constituere potuerunt.

Ex his quæ generatim sunt exposita totam defensionem nostram comparare facillimum est; sed si singula utriusque ecclesiæ instituta suscipiam, in dicendo nimius sim. Ea solummodo, quæ unam ab altera præcipue distinguunt, breviter attingam.

Regem supremum ecclesiæ gubernatorem esse, nos Angli confitemur, Scoti negant; et utrique recte : cum enim omnis regum nostrorum potestas legibus descripta sit atque definita, nihil prohibet, ne major in hac, quam in illa regni parte, quemadmodum alii cuilibet magistratui, ita regi ipsi permittaScio equidem Scotis hoc firmissimum juris sui fundamentum non placere. Ecclesiam ab omni imperio humano liberam,

tur.

et Christo soli subjectam esse prædicant. Quæ autem verbis ponunt, nisi re tollerent, plane is non essem, qui illos defenderem. Nullum est, in regiminis totius ortu, aut progressu, aut conditionibus, fictæ istius, in qua gloriantur, libertatis indicium. Universa eorum jura haud ita pridem a senatu sunt concessa ; quædam autem, nec semel, ab eodem mutata vel imminuta; et omnia hac lege tenentur, ut uno versiculo deleri possint atque penitus obliterari.

In Anglia synodus absque regis mandato non convocatur; convocata de re nulla, nisi referente rege, deliberat; nec quicquam eorum quæ jubet, nisi illo assentiente, legis nomen attingit. In Scotia conventus ecclesiæ quotannis agitur, cujus est de cunctis quæ ad religionem spectant, cum quærere, tum statuere. Hoc autem legum de rebus suis ferendarum jus, non sacerdotum modo, sed studentium literis, mercatorum, aliorumque collegiis, sæpe traditum fuisse novimus; atque omnibus sub eadem conditione, ut privatas istas leges publico civitatis juri in nulla causa opponerent.

Nec minorem cum nostra dissimilitudinem habet, quæ inter Scotos est, rerum sacrarum administratio. Consessus quidam, juris ecclesiastici custodes et interpretes, ea omnia gerunt ac moderantur, quæ inter nos episcopi. Quanto forma `nostra sit antiquior, quanto utilior, non est hujus instituti ostendere. Id tantum censeo; neque adeo antiquam esse, ut a Christo orta, neque adeo universis utilem, ut a jure naturali profecta videatur.

FINIS.

DISCOURSES

PREACHED BEFORE THE

UNIVERSITY OF CAMBRIDGE,

BY

JAMES FAWCETT, B.D.

FELLOW OF ST. JOHN'S COLLEGE, AND LADY MARGARET'S

PREACHER.

A

FAW.

BIOGRAPHICAL MEMOIR

OF THE

REVEREND JAMES FAWCETT, B.D.

THE following memoir must necessarily be a brief one; since it is not intended to compose the abstract history of a Christian philosopher; and the quiet disposition, the unassuming habits, the unambitious views, and bodily infirmities of the individual under consideration, all conspired to withdraw him from an extensive intercourse with the world, and from any emulous competition with the candidates for its favors: his virtues, talents, and acquirements, however, were duly appreciated by a more confined circle of friends and acquaintance, to whom he was an object of love and respect in no ordinary degree.

James Fawcett was born at Leeds in the year 1752, and received his education at the free grammar school of that town. On his mother's side he was descended from a very respectable family, of the name of Allen; and his father was minister of one of those chapels, which are attached to the vicarage, and at the disposal of its incumbent. At his very entrance into this chequered scene of existence, it appeared that bodily infirmities were to be

« ÎnapoiContinuă »