Imagini ale paginilor
PDF
ePub

vita moribusque exprimeretur. Quamdiu ad gubernacula reipublicae imperatores ethnici sederunt, qui assurgere ad eam imperii formam, quam adumbravimus, superstitione prohibebantur, instillare illam studuit mentibus populorum, qui simul ac christiana instituta susciperent, ad haec ipsa exigere vitam suam velle debebant. Itaque pastores animarum, exempla Pauli Apostoli renovantes, cura et diligentia summa populis praecipere consueverunt, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire:* item orare Deum pro cunctis hominibus, sed nominatim pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt: hoc enim acceptum est corum Salvatore nostro Deo.† Atque ad hanc rem omnino praeclara documenta christiani verteres reliquerunt: qui cum ab imperatoribus ethnicis iniustissime et crudelissime vexarentur, numquam tamen praetermiserunt gerere se obedienter et submisse, plane ut illi crudelitate, isti obsequio certare viderentur. Tanta autem modestia, tam certa parendi voluntas plus erat cognita, quam ut obscurari per calumniam malitiamque inimicorum posset. Quamobrem qui pro christiana nomine essent apud imperatores publice caussam dicturi, ii hoc potissimum argumento iniquum esse convincebant in christianos animadvertere legibus, quod in oculis omnium convenienter legibus in exemplum viverent. Marcum Aurelium Antoninum et Lucium Aurelium Commodum filium eius sic Athenagoras confidenter alloquebatur: Sinitis nos, qui nihil mali patramus, piissime iustissimeque cum erga Deum, tum erga imperium vestrum uos gerimus exagitari, rapi, fugari. Pari modo Tertullianus laudi christianis aperte nabat, quod amici essent Imperio optimi et certissimi ex omnibus: Christianus nullius est hostis, nedum Imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut ipsum diligat et revereatur et honoret et salvum velit cum toto romano imperio.§ Neque dubitabat affirmare, in imperii finibus tanto magis numerum minui inimicorum consuevisse, quanto cresceret christianorum. Nunc pauciores hostes habetis prae multitudine christianorum, pene omnium cives christianos habendo.|| Praeclarum est quoque de eadem re testimonium in Epistola ad Diognetum, quae confirmat solitos eo tempore christianos fuisse, non solum inservire legibus, sed in omni officio plus etiam ac perfectius sua sponte facere, quam cogerentur facere legibus. Christiani obsequuntur legibus quae sancitae sunt, et suae vitae genere leges superant.

immo omnium

[ocr errors]
[ocr errors]

Alia sane tum caussa erat, cum a fide christiana, aut quoquo modo ab officio deficere Imperatorum edictis ac Praetorum minis iuberentur: quibus temporibus profecto displicere hominibus quam Deo maluerunt. Sed in iis ipsis rerum adiunctis tantum aberat ut quicquam seditiose facerent maiestatemve imperatoriam contemnerent, ut hoc unum sibi sumerent, sese profiteri, et christianos esse et nolle mutare fidem ullo modo. Ceterum nihil de resistendo cogitabant; sed placide atque hilare sic ibant ad tortoris equuleum, ut magnitudini animi cruciatuum magnitudo concederet.-Neque absimili ratione per eadem tempora

* Ad Tit. iii. 1.
+ I. Timoth. ii. 1-3.
$ Apolog. n. 35.

Legat. pro Christianis. Apolog. n. 37.

christianorum vis institutorum spectata est in militia. Erat enim militis christiani summam fortitudinem cum summo studia coniungere disciplinae militaris: animique excelsitatem immobili erga principem fide cumulare. Quod si aliquid rogaretur quod non esset honestum, uti Dei iura violare, aut in insontes Christi discipulos ferrum convertere, tunc quidem imperata facere recusabat, ita tamen ut discedere ab armis atque emori pro religione mallet, quam per seditionem et turbas auctoritati publicae repugnare.

Postea vero quam respublicae principes christianos habuerunt, multo magis Ecclesia testificari ac praedicere institit, quantum in auctoritate imperantium inesset sanctitatis: ex quo futurum erat, ut populis, cum de principatu cogitarent, sacrae cuiusdam maiestatis species occurreret, qua ad maiorem principum cum verecundiam tum amorem impelleret. Atque huius re caussa, sapienter providit ut reges sacrorum solemnibus initiarentur quod erat in Testamento Veteri Dei auctoritate constitutum. Quo autem tempore civilis hominum societas, tamquam e ruinis excitata imperii romani, in spem christianae magnitudinis revixit, Pontifices Romani, instituto imperio sacro, politicam potestatem singulari ratione consecraverunt. Maxima quidem ea fuit nobilitatis ad principatum accessio: neque dubitandum quin magnopere illud institutum et religiosae et civilii societati semper spectavissent. Et sane quietae res et satis prosperae permanserunt quamdiu inter utramque potestatem concors amicitia permansit. Si quid tumultuando peccarent populi, praesto erat conciliatrix tranquillitatis Ecclesia, quae singulos ad officium vocaret, vehementioresque cupiditates partim lenitate partim auctoritate compesceret. Similiter si quid in gubernando peccarent principes, tum ipsa ad principes adire, et populorum iura, necessitates, recta desideria commemorando, aequitatem, clementiam, benignitatem suadere. Qua ratione pluries est impetratum, ut tumultuum et bellorum civilium pericula prohibe

rentur.

Contra inventae a recentioribus de potestate politica doctrinae magnas iam acerbitates hominibus attulerunt, metuendumque ne extrema malorum afferant in posterum. Etenim ius imperandi nolle ad Deum referre auctorem, nihil est aliud quam politicae potestatis et pulcherrimum splendorem velle deletum et nervos incisos. Quod autem inquiunt ex arbitrio illam pendere multitudinis, primum opinione falluntur; deinde nimium levi ac flexibili fundamento statuunt principatum. His enim opinionibus quasi stimulis incitatae populares cupiditates sese efferent insolentius, magnaque cum pernicie reipublicae ad coecos motus, ad apertas seditiones proclivi cursu et facile delabentur. Revera illam, quam Reformationem vocant, cuius adiutores et duces sacram civilemque potestatem novis doctrinis funditus oppugnaverunt, repentini tumultus et audacissimae rebelliones praesertim in Germania consecutae sunt: idque tanta cum domestici deflagratione belli et caede, ut nullus pene locus expers turbarum et cruoris videretur. Ex illa haeresi ortum duxit saeculo superiore falsi nominis philosophia, et ius quod appellant novum, et imperium populare, et modum nesciens licentia, quam plurimi solam libertatem putant.

Ex his ad finitimas pestes ventum est, scilicet ad Communismum, ad Socialismum, ad Nihilismum, civilis hominum societatis teterrima portenta ac pene funera. Atqui tamen tantorum malorum vim nimis multa dilatare conantur, ac per speciem iuvandae multitudinis non exigua iam miseriarum incendia excitaverunt. Quae hic modo recordamur, ea nec ignota sunt nec valde longinqua.

Hoc vero est etiam gravius, quod non habent principes in tantis periculis remedia ad restituendam publicam disciplinam pacandosque animos satis idonea. Instruunt se auctoritate legum, eosque, qui rempublicam commovent, severitate poenarum coercendos putant. Recte quidem; sed tamen serio consideratum est, vim nullam poenarum futuram tantam, quae conservare respublicas sola possit. Metus enim, ut praeclare docet sanctus Thomas, est debile fundamentum; nam qui timore subduntur, si occurrat occasio qua possint impunitatem sperare, contra praesidentes insurgunt eo ardentius, quo magis contra voluntatem ex solo timore cohibebantur. Ac praeterea ex nimio timore plerique in desperationem incidunt: desperatio autem audacter ad quaelibet attentanda praecipitat.* Quae quam vera sint, satis experiendo perspeximus. Itaque obediendi altiorem et efficaciorem caussam adhibere necesse est, atque omnino statuere, nec legum esse posse fructuosam severitatem, nisi homines impellantur officio, salutarique metu Dei permoveantur. Id autem impetrare ab iis maxime religio potest, quae sua vi in animos influit, ipsasque hominum flectit voluntates, ut eis a quibus ipsi reguntur, non obsequio solum, sed etiam benevolentia et caritate adhaerescant, quae est in omni hominum coetu optima custos incolumitatis.

Quamobrem egregie Pontifices Romani communi utilitati servisse indicandi sunt, quod Novatorum frangendos semper curaverunt tumidos inquietosque spiritus, ac persaepe monuerunt quantum ii sint civili etiam societati periculosi. Ad hanc rem digna, quae commemoretur, Clementis VII sententia est ad Ferdinandum Bohemiae et Hungariae regem: In hac fidei caussa tua etiam et ceterorum principum dignitas et utilitas inclusa est, cum non possit illa convelli quin vestrarum etiam rerum labefactationem secum trahat; quod clarissime in locis istis aliquot perspectum sit. Atque in eodem genere summa providentia et fortitudo enituit, Decessorum Nostrorum, praesertim autem Clementis XII, Benedicti XIV, Leonis XII, qui cum consequentibus temporibus pravarum doctrinarum pestis latius serperet, sectarumque audacia invalesceret, oppositu auctoritatis suae aditum illis intercludere conati sunt. Nos ipsi pluries denunciavimus quam gravia pericula impendeant, simulque indicavimus quae sit eorum propulsandorum ratio optima. Principibus ceterisque rerum publicarum moderatoribus praesidium religionis obtulimus, populosque hortati sumus ut summorum bonorum copia, quam Ecclesia suppeditat maxime uterentur. Id nunc agimus, ut ipsum illud praesidium, quo nihil est validius, sibi rursus oblatum principes intelligant: cosque vehementer in Domino hortamur, ut religionem tueantur, et, quod interest etiam reipublicae,

* De Regim. Princip. i. 1, cap. 10.

Quae in

ea Ecclesiam libertate frui posse sinant, qua sine iniuria et communi pernicie privari non potest. Profecto Ecclesia Christi neque principibus potest esse suspecta, neque populis invisa. Principes quidem ipsa monet sequi iustitiam, nullaque in re ab officio declinare: at simul eorum roborat multisque rationibus adjuvat auctoritatem. genere rerum civilium versantur, ea in potestate supremoque imperio eorum esse agnoscit et declarat: in iis quorum iudicium, diversam licem ob caussam, ad sacram civilemque pertinet potestatem, vult existere inter utramque concordiam, cuius beneficio funestae utrique contentiones devitantur. Ad populos quod spectat, est Ecclesia saluti cunctorum hominum nata, eosque semper dilexit uti parens. Ea quippe est, quae caritate praeeunte mansuetudinem animis impertiit, humanitatem moribus, aequitatem legibus: atque honestae libertati nuspiam inimica tyrannicum dominatum semper detestari consuevit. Hunc, quae insita in Ecclesia est, bene merendi consuetudinem paucis praeclare expressit sanctus Augustinus: Docet (Ecclesia) reges prospicere populis, omnes populos se subdere regibus: ostendens quemadmodum et non omnibus caritas, et nulli debetur iniuria.*

His de caussis opera vestra, Venerabiles Fratres, valde utilis ac plane salutaris futura est, si industriam atque omnes, quae Dei munere in vestra sunt potestate, ad deprecanda societatis humanae vel pericula vel incommoda Nobiscum contuleritis. Cura ac providete, ut quae de imperio deque obediendi officio ab Ecclesia catholica praecipiuntur, ea homines et plane perspecta habeant, et ad vitam agendam diligenter utantur. Vobis auctoribus et magistris, saepe populi moneantur fugere vetitas sectas, a coniurationibus abhorrere, nihil seditiose agere: iidemque intelligant, qui Dei caussa parent imperantibus, eorum esse rationabile obsequium, generosam obedientiam. Quoniam vero Deus est, qui dat salutem regibus,† et concedit populis conquiescere in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta, Ipsum necesse est orare atque obsecrare, ut omnium mentes ad honestatem veritatemque flectat, iras compescat, optatam diu pacem tranquillitatemque orbi terrarum restituat.

Quo autem spes firmior sit impetrandi, deprecatores defensoresque salutis adhibeamus, Mariam Virginem magnam Dei parentem, auxilium christianorum, tutelam generis humani: S. Iosephum castissimum sponsum eius, cuius patrocinio plurimum universa Ecclesia confidit: Petrum et Paulum Principes Apostolorum custodes et vindices nominis christiani.

Interea divinorum munerum auspicem Vobis omnibus, Venerabiles Fratres, Clero et populo fidei vestrae commisso Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXIX Iunii A. MDCCCLXXXI, Pontificatus Nostri Anno Quarto.

LEO PP. XIII.

De morib. Eccl. lib. i. cap. 80.

+ Psal. cxliii. 11.

Isai. xxxii. 18.

Notices of Catholic Continental Periodicals.

THE

ITALIAN PERIODICALS.

La Scuola Cattolica. 31 Maggio; 31 Luglio, 1881.
Legitimacy and Catholics.

HE Scuola Cattolica is issuing a series of articles on a subject of much interest, especially at the present day, because it has led to grave disagreement amongst Catholics, particularly in France. Many see no hope of salvation save in the restoration to the throne of the legitimate branch of the old Bourbons. Christian France, they say, cannot be saved but by a Christian monarchy, and such a government is possible only by the triumph of the Comte de Chambord. Hence their aim is to endeavour to upset the Republic, in order to the furtherance of this object. Others judge differently, and consider that the Church ought not to connect itself with political parties. Let us not, they say, create irritation by striving to overturn an established Government, powerfully supported by men who will unite in one common hatred both the Church and the party who oppose them for the Church's sake. Legitimacy, moreover, they contend, is a vanquished cause, and its adherents, being impotent to prevail, are impotent also to hinder the persecutions which their fruitless efforts would excite, to the prejudice of religion. To the Legitimists such language is intolerable, implying, as it does, the sacrifice of the hereditary prince's lawful rights.

Clearly there is here a double question for consideration-the claims of legitimacy, as such, and those of the only pretender who will avowedly devote himself to the restoration of Christian order. The former is a speculative, the latter a practical question; and it is well not to confound the two. The reviewer first treats the speculative question. It is one which does not concern France exclusively, for throughout Europe, and particularly in Italy, there are other dispossessed sovereigns, at the head of whom must be placed the Vicar of Jesus Christ. But, since his rights as a sovereign are of a higher order, owing to their connection with his spiritual rights, the reviewer defers that subject until later on. In the present article he inquires what legitimacy is, whether it can be lost, and for what causes. Legitimacy, with Catholics, can, in the abstract, only be right in conformity to the eternal law. In the concrete, royal legitimacy is the right which a prince possesses, not only as regards the origin of his authority, but also as respects its exercise in conformity with the principles of justice. Can this right be forfeited? affirmatively. God has often set aside bad princes; and, although God is absolute in His power, He never acts without a reason. VOL. VI. NO. II. [Third Series.]

NN

answers

The

« ÎnapoiContinuă »