Imagini ale paginilor
PDF
ePub

exempla in Anglia publicata fuerint, volumus ut statim post huiusmodi publicationem omnes et singulos quos concernunt vel concernent in posterum perinde afficiant, ac si unicuique illorum personaliter intimatae ac notificatae fuissent.

Nulli ergo hominum liceat paginam hanc Nostrarum decisionum, declarationum, decretorum, praeceptorum et voluntatis infringere, vel ei ausu temerari contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum anno Dominicae Incarnationis Millesimo octingentesimo octuagesimo primo Octavo Idus Maii Pontificatus Nostri Anno IV.

Loco

C. CARD. SACCONI PRO-DATARIUS-T. CARD.

MERTEL
Visa

De Curia I. DE AQUILA E VICECOMITIBUS.

Plumbi

Reg. in Secret. Brevium

I. Cugnonius.

ENCYCLICAL OF POPE LEO XIII. ON POLITICAL

POWER.

Venerabilibus Fratribus Patriarchis Primatibus Archiepiscopis et Episcopis Vniversis Catholici orbis gratiam et communionem cvm Apostolica sede habentibus.

LEO PP. XIII.

VENERABILES FRATRES.

SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Diuturnum illud teterrimumque bellum, adversus divinam Ecclesiae auctoritatem susceptum, illuc, quo proclive erat, evasit; videlicet in commune periculum societatis humanae, ac nominatim civilis principatus, in quo salus publica maxime nititur.-Quod hac potissimum aetate nostra factum esse apparet. Cupiditates enim populares quamlibet imperii vim audacius hodie recusant quam antea: et tanta est passim licentia, tam crebrae seditiones ac turbae, ut iis qui res publicas gerunt non solum denegata saepe obtemperatio, sed ne satis quidem tutum incolumitatis praesidium relictum esse videatur. Diu quidem data est opera, ut illi in contemptum atque odium venirent multitudini, conceptaeque flammis invidiae iam erumpentibus, satis exiguo intervallo summorum principum vita pluries est aut occultis insidiis aut apertis latrociniis ad internecionem expetita. Cohorruit tota nuper Europa ad potentissimi Imperatoris infandam necem : attonitisque adhuc prae sceleris magnitudine animis, non verentur perditi homines in ceteros Europae principes minas terroresque vulgo iactare.

Haec, quae sunt ante oculos, communium rerum discrimina, gravi Nos sollicitudine afficiunt, cum securitatem principum et tranquillitatem imperiorum una cum populorum salute propemodum in singulas horas periclitantem intueamur.-Atqui tamen religionis christianae divina virtus stabilitatis atque ordinis egregia firmamenta reipublicae peperit, simul ac in mores et instituta civitatum penetravit. Cuius virtutis non exiguus neque postremus fructus est aequa et sapiens in principibus et populis temperatio iurium atque officiorum. Nam in Christi Domini praeceptis atque exemplis mira vis est ad continendos tam qui parent, quam qui imperant, in officio, tuendamque inter ipsos eam, quae maxime secundum naturam est, conspirationem et quasi concentum voluntatum, unde gignitur tranquillus atque omni perturbatione carens rerum publicarum cursus.-Quapropter cum regendae Ecclesiae catholicae, doctrinarum Christi custodi et interpreti, Dei beneficio praepositi simus, auctoritatis Nostrae esse iudicamus, Venerabiles Fratres, publice commemorare quid a quoquam in hoc genere officii catholica veritas exigat: unde illud etiam emerget, qua via et qua ratione sit in tam formidoloso rerum statu saluti publicae consulendum.

Etsi homo arrogantia quadam et contumacia incitatus frenos imperii depellere saepe contendit, numquam tamen assequi potuit ut nemini pareret. Praeesse aliquos in omni consociatione hominum et communitate cogit ipsa necessitas; ne principio vel capite, a quo regatur, destituta societas dilabatur et finem consequi prohibeatur, cuius gratia nata et constituta est. Verum si fieri non potuit, ut e mediis civitatibus politica potestas tolleretur, certe libuit omnes artes adhibere ad vim eius elevandam, maiestatemque minuendam ; idque maxime saeculo XVI, cum infesta opinionum novitas complures infatuavit. Post illud tempus non solum ministrari sibi libertatem largius quam par esset multitudo contendit; sed etiam originem constitutionemque civilis hominum societatis visum est pro arbitrio confingere. Immo recentiores perplures, eorum vestigiis ingredientes qui sibi superiore saeculo philosophorum nomen inscripserunt, omnem inquiunt potestatem a populo esse; quare qui eam in civitate gerunt, ab iis non uti suam geri, sed ut a populo sibi mandatam, et hac quidem lege, ut populi ipsius voluntate, a quo mandata est, revocari possit. Ab his vero dissentiunt catholici homines, qui ius imperandi a Deo repetunt, velut a naturali necessarioque principio.

Interest autem attendere hoc loco, eos, qui reipublicae praefuturi sint, posse in quibusdam caussis voluntate iudicioque deligi multitudinis, non adversante neque repugnante doctrina catholica. Quo sane delectu designatur princeps, non conferuntur iura principatus; neque mandatur imperium, sed statuitur a quo sit gerendum. Neque hic quaeritur de rerum publicarum modis; nihil enim est cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si modo iustus sit et in communem utilitatem intentus. Quamobrem, salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublicae, quod aut ipsorum ingenio, aut majorum institutis mori busque magis apte conveniat.

Ceterum ad politicum imperium quod attinet, illud a Deo proficisci

recte docet Ecclesia; id enim ipsa reperit sacris Litteris et monumentis christianae vetustatis aperte testatum; neque praeterea ulla potest doctrina cogitari, quae sit magis aut rationi conveniens, aut principum et populorum saluti consentanea.

Revera humani potentatus in Deo esse fontem, libri Veteris Testamenti pluribus locis praeclare confirmant. Per me reges regnant, . . . . per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam.* Atque alibi: Praebete aures vos qui continetis nationes, . . . . quoniam data est a Deo potestas vobis, et virtus ab Altissimo.† Quod libro Ecclesiastici idem continetur: In unamquamque gentem Deus praeposuit rectorem.‡ Ista tamen, quæ Deo auctore didicerant, paulatim homines ab ethnica superstitione dedocti sunt; quae sicut veras rerum species et notiones complures, ita etiam principatus germanam formam pulcritudinemque corrupit. Postmodo, ubi Evangelium christianum affulsit, veritati vanitas cessit rursumque illud dilucere coepit, unde omnis auctoritas manat, nobilissimum divinumque principium.-Prae se ferenti atque ostentanti Praesidi romano absolvendi condemnandi potestatem, Christus Dominus, non haberes, respondit, potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper.§ Quem locum S. Augustinus explanans, Discamus, inquit, quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo.|| Doctrinae enim praeceptisque Iesu Christi Apostolorum incorrupta vox resonavit tamquam imago. Ad Romanos, principum ethnicorum imperio subjectos, Pauli est excelsa et plena gravitatis sententia: Non est potestas nisi a Deo; ex quo tamquam ex causa illud concludit; Princeps Dei minister est.¶

Ecclesiae Patres hanc ipsam, ad quam fuerant instituti, doctrinam profiteri ac propagare diligenter studuerunt. Non tribuamus, S. Augustinus ait, dandi regni et imperii potestatem nisi vero Deo.** In eamdem sententiam S. Ioannes Chrysostomus, Quod principatus sint inquit, et quod alii imperent, alii subiecti sint, neque omnia casu et temere ferantur. . . divinae esse sapientiae dico.†† Id ipsum S. Gregorius Magnus testatus est inquiens: Potestatem Imperatoribus ac regibus caelitus datam fatemur.‡‡ Immo sancti Doctores eadem praecepta etiam naturali rationis lumine illustranda susceperunt, ut vel iis, qui rationem solam ducem sequuntur, omnino videri recta et vera debeant. Et sane homines in civili societate vivere natura iubet, seu verius auctor naturae Deus: quod perspicue demonstrant et maxima societatis consiliatrix loquendi facultas et innatae appetitiones animi perplures, et res necessariae multae ac magni momenti, quas solitarii assequi homines non possunt, iuncti et consociati cum alteris assequuntur. Nunc vero, neque existere neque intelligi societas potest, in qua nou aliquis temperet singulorum voluntates ut velut unum fiat ex pluribus, easque ad commune bonum recte atque ordine impellat; voluit igitur Deus ut in civili societate essent qui multitudini imperarent. Atque illud etiam magnopere valet, quod ii, quorum auctoritate respublica administratur,

*Prov. viii. 15-16.

§ Ioan. xix. 11.

+ Sap. vi. 3, 4. Tract. civi. in Ioan. n. 5.

** De Civ. Dei, lib. v. cap. 21.

Eccl. xvii. 14. ¶ Ad Rom. xiii. 1, 4. ++ In epist. ad Rom. homil. xxii. n. 1.

Epist. lib. ii. epist. 61.

debent cives ita posse cogere ad parendum, ut his plane peccatum sit non parere. Nemo autem hominum habet in se aut ex se, unde possit huiusmodi imperii vinculis liberam ceterorum voluntatem constringere. Unice rerum omnium procreatori et legislatori Deo ea potestas est: quam qui exercent, tamquam a Deo secum communicatam necesse est. Unus est legislator et iudex, qui potest perdere et liberare.* Quod perspicitur idem in omni genere potestatis. Eam, quae in sacerdotibus est, proficisci a Deo tam est cognitum, ut ii apud omnes populos ministri et habeantur et appellentur Dei. Similiter potestas patrumfamilias expressam retinet quamdam effigiem ac formam auctoritatis quae est in Deo, a quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur.† Isto autem modo diversa genera potestatis miras inter se habent similitudines, cum quidquid uspiam est imperii et auctoritatis, eius ab uno eodemque mundi opifice et domino, qui Deus est, origo ducatur.

Qui civilem societatem a libero hominum consensu natam volunt, ipsius imperii ortum ex eodem fonte petentes, de iure suo inquiunt aliquid unumquemque cessisse et voluntate singulos in eius se contulisse potestatem, ad quem summa illorum iurium pervenisset. Sed magnus est error non videre, id quod manifestum est, homines, cum non sint salivagum genus, citra liberam ipsorum voluntatem ad naturalem communitatem esse natos: ac praeterea pactum, quod praedicant, est aperte commentitium et fictum, neque ad impertiendum valet politicae potestati tantum virium, dignitatis, firmitudinis, quantum tutela reipublicae et communes civium utilitatis requirunt. Ea autem decora et praesidia universa tunc solum est habiturus principatus, si a Deo augusto sanctissimoque fonte manare intelligatur.

Qua sententia non modo verior, sed ne utilior quidem reperiri ulla potest. Etenim potestas rectorum civitatis, si quaedam est divinae potestatis communicatio, ob hanc ipsam caussam continuo adipiscitur dignitatem humana maiorem: non illam quidem impiam et perabsurdam, imperatoribus ethnicis divinos honores affectantibus aliquando expetitam, sed veram et solidam, eamque dono quodam acceptam beneficioque divino. Ex quo subesse cives et dicto audientes esse principibus, uti Deo, oportebit non tam poenarum formidine, quam verecundia maiestatis, neque assentationis caussa, sed conscientia officii. Qua re stabit in suo gradu longe firmius collocatum imperium. Etenim istius vim officii sentientes cives, fugiant necesse est improbitatem et contumaciam, quia sibi persuasum esse debet, qui politicae potestati resistunt, hos divinae voluntati resistere; qui honorem recusant principibus, ipsi

Deo recusare.

Ad hanc disciplinam Paulus Apostolus Romanos nominatim erudit; ad quos de adhibenda summis principibus reverentia scripsit tanta cum auctoritate et pondere, ut nihil gravius praecipi posse videatur. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. . . . Ideo necessitate subditi estote non solum

* Jacob. iv. 12.

+ Ad Ephes. iii. 15.

propter iram, sed etiam propter conscientiam.* Et consentiens est Principis Apostolorum Petri in eodem genere praeclara sententia: Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam a Deo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei.+

Una illa hominibus caussa est non parendi, si quid ab iis postuletur quod cum naturali aut divino iure aperte repugnet; omnia enim in quibus naturae lex vel Dei voluntas violatur aeque nefas est imperare et facere. Si cui igitur usuveniat, ut alterutrum malle cogatur, scilicet aut Dei aut principum iussa negligere, Iesu Christo parendum est reddere iubenti quae sunt Caesaris Caesari, quae sunt Dei Deo,. atque ad exemplum Apostolorum animose respondendum: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.§ Neque tamen est, cur abiecisse obedientiam, qui ita se gerant, arguantur; etenim si principum voluntas cum Dei pugnat voluntate et legibus, ipsi potestatis suae modum excedunt, iustitiamque pervertunt: neque eorum tunc valere potest auctoritas, quae, ubi iustitia non est, nulla est.

Ut autem iustitia retineatur in imperio, illud magnopere interest, eos qui civitates administrant intelligere, non privati cuiusquam commodo politicam potestatem esse natam: procurationemque republicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa est, geri oportere. Principes a Deo optimo maximo, unde sibi auctoritas data, exempla sumant: eiusque imaginem sibi in administranda republica proponentes, populo praesint cum aequitate et fide, et ad eam, quae necessaria est, severitatem paternam caritatem adhibeant. Huius rei caussa sacrarum Litterarum oraculis monentur, sibimetipsis Regi regum et Domino dominantium aliquando rationem esse reddendam; si officium deseruerint, fieri non posse ut Dei severitatem ulla ratione effugiant. Allissimus interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, . . . horrende et cito apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum his qui praesunt fiet . . . Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio.

Quibus praeceptis rempublicam tuentibus; omnis seditionum vel caussa vel libido tollitur; in tuto futura sunt honos et securitas principum, quies et salus civitatem. Dignitati quoque civium optime consulitur: quibus in obedientia ipsa concessum est decus illud retinere, quod est hominis excellentiae consentaneum. Intelligunt enim, Dei iudicio non esse servum neque liberum; unum esse Dominum omnium, divitem in omnes qui invocant illum¶ se autem idcirco subesse et obtemperare principibus, quod imaginem quodammodo referant Dei, cui servire regnare est.

Hoc vero semper egit Ecclesia, ut christiana ista civilis potestatis forma non mentibus solum inhaeresceret, sed etiam publica populorum

* Ad Rom. xiii. 1, 2, 2. § Actor. v. 29.

I. Petr. ii. 13, 15.
Sap. vi. 4, 5, 6, 8.

Matt. xxii. 21. Ad Rom. x. 12.

« ÎnapoiContinuă »