BOICARUM SCRIPTORES NUSQUAM ANTEHAC EDITI QUIBUS HISTORIÆ HISTORICIS ET DIPLOMATICIS PLURIMUM ILLUSTRANTUR. ac Ex Membranis & Chartis vetustis collegit, descripfit Monitis præviis Indiceque copiosissimo inftruxit atque edidit M O N A CENS I S. V. Delling . HINC QUOQVE SERVATI CONTINGIT GLORIA GSPösch sc: Cal:Aul: CIVIS, AUGUSTÆ VINDELICORUM AANO MDCCLXIII, Illustriss. Henricus CHRISTIANUS L. B. de SENCKENBERG Differt. de LL. Gentis Bavaricæ. multis confuetudine regitur. SERENISSIMO PRINCIPI ACLEMENTI FRANCISCO BAVARIÆ DUCI COM. PAL.RH. INTER ARCADES ACCLAMATO RERUM BOICARUM VOLUMEN ALTERUM MONUMENTUM EIUSDEM EDITOR. Georg Sig. Rösch Ser. Ducis Clem. Gubic. et Calcogr. aul. del.et fo PRÆFATIO AD LECTOREM. En tibi alterum Scriptorum meorum Tomum, quem dum diutius expectare cogitur ille, qui antecessit, factum est; ut ambo tardius prodirent. Sat cito uterque si fat bene. Utrum autem cefferit, conatus in laude erit; eventus in casu. Simul emittere placuit, ut femel hoc labore defungerer & prios re emisso, alteri interim nullæ in hoc temporis intervallo ab hominibus nec obscure iniquis nec dissimulanter his studiis infensis , aut ( quod pene pejus est) maligne laudantibus insidiæ struerentur. Seculi notitia ad hanc cautionem me duxit , cui jam familiarius tranquillæ industriæ quam tumultuofæ ignaviæ rationes exposcere. Quæ vero circa institutum ipsum, ejusque media, finemque ad præcedens volumen præfati sumus, hic quoque locum habere; nemo eorum, qui rerum istiusmodi rationes tenent, non advertit. Poterant multa copiofius dici & magnorum virorum exemplis atque testimoniis instituti utilitas probari , fi in hac literarum undique circa nos circumfufa luce res jam omnibus persuasa, argumentis indigeret. Illustris fane Leibnitius , vir ille tot secula vičturus , quum Rerum Brunsvicenfium scriptores ederet , & exemplo hoc aliorum quoque Germaniæ populorum induftriam excitandam non vane conjiceret, Bavaros nominatim velut evocat INVENTUROS DOMI SUÆ , QUI BUS IN PUBLICUM PROLATIS ET GLORIÆ SUÆ ET PUBLICÆ UTILITATI VELIFICENTUR. rum. Quod etliconsecuturum me hoc meo conatu temere non præsumam, audiretamen & fequi provocantis vocem dum alii fuccedant majores animi impetus edituri, a boni civis officio non abesse facile mihi persuasi. Miserebat me tot monumentorum quotidie partim intereuntium, partim appropinquantium exitio fuo, & genti meæ irreparabiliter perituro Erant non pauca jam olim oculis subducta & velut ad bestias, blactas nimirum & mures, condemnata , quæ editionis illa via exitio fubtrahere aut iis æternum carere necesse fuit. Quædam alia in uno alterove exemplari diutius periclitari indignum sane oculato hoc seculo eaque gente visum est, quæ inter primas Germaniæ , uti recte observavit illuftris SCHEIDIUS, nuper rebus humanis & immaturo semper bonis literis & acerbo funere exemptus, (a) verum & genuinum histori' cum e sinu suo protuliffet. Cujus ego originum Guelficarum, magna parte ad Bavaros pertinentium collata opera LEIBNITII, ECKARDI, GRUEberi summorum virorum, conditoris celeberrimi obitu, præter communem literarum jacturam privatim quoque dolenter afficior, quod ille paulo ante obitum scriptoribus meis, quorum partem priusquam publi à 3 (a) Præf. in Bibl. Hist. Gottingensem. P. I. pag. XLV. |