Oldalképek
PDF
ePub

(b)

pit tres filios Karolum Magnum, Karlomannum, Pipinum & filiam Giselam Monialem.

Karlomannus frater Pipini fuit eciam Rex Franciæ demum Monachus effectus in monte Sorace Romæ fua fundatione & rexit annis quinque Anno falutis DCCXLII. divifit Regnum Franciæ cum Pipino fratre & Karlomanno ceffit Auftria Suevia Thuringia cum fuis pertinenciis & Pipino ceffit Burgundia, Normannia Francia & ad ea pertinencia, ut refert Otto Frifingenfis Antiftes infignis Hyftoricus.

Gripho frater Pipini parvi Regis Francia & Karlomanni fuit occupator Bavariæ.

[ocr errors]

Swenhildis ejus uxor (b) confanguinea Otilonis Ducis Bavaria, ex qua nullam prolem habuit, cujus uxoris confilio contra fratrem cum Saxonibus confpiravit abinde egreffus in Bavariam pervenit, & Thafilonem Ducem Bavaria filium Luitpirgæ filia Defiderii Regis Longobardorum cepit, & fibi Bavariam fubegit auxilio Swidigeri, & Lanndfridi Ducum Sueviæ quod audiens Pipinus ejus frater cum exercitu illic venit,eumque fuperans eum fibi fubjugavit, & Lanndfridum fecum in Franciam adduxit, & Thasilonem in Bavariam restituit Griphonem vero in partibus Normanniæ mifit, & ei duodecim comitatus dedit. Abinde Gripho fugiens Wafconiam petiit, & ad Waypharium Ducem Aquitaniæ pervenit, ibique obiit, ut habetur in Reginone & Ottone Frifingenfi.

Karolus Magnus Romanorum Imperator Rex Francorum & poft Thasilonem & Theodonem ejus filium fubjecit fibi Bavariam & raxit eandem, filius Pipini parvi fait natus in Ingelhaim oppido Renano, ibidemque educatus. Pipinus puer frater Karoli Magni in puericia deceffit.

Karlomannus Rex Aquitaniæ filius Pipini parvi Regis Franciæ frater Karoli Magni Cæfaris Regis Franciæ is cum fratre divifit regnum Franciæ & non fuerunt bene concordes, & ipfe poft divifionem in tercio anno obiit. Berchta ejus uxor habuerunt proles filios

altera Berchtæ cum magno pede invifa Andoarii cujusdam Franci confilio ufa cum filiis fuis ad Defiderium Regem Longobardorum in Italiam profugit, qui cam benigne accepit, & in magnam fpem amplitudinis erexit fperabatque ejus auxilio regnum Francia ei & filiis provenire & fe liberam in Italiam effe fi ejus filii in Reges Franciæ inunge

rentur.

Gisela filia Pipini parvi & foror Karoli Magni fuit monialis in eo Monafterio quo in juventute converfata eft, & ibidem fepulta.

[ocr errors]

Karolus primogenitus Karoli Magni Cæfaris multa bella fub patre perfecit, & non habuit uxorem neque proles, & obiit ante patrem, qui ex teftamento patris fuccedere debuit in regno obiit DCCCX.

Pipinus filius Karoli Magni Cæfaris Regis Franciæ frater Karoli fupradicti fuit Rex Italiæ & Dux Bavariæ & Italiam aliquamdiu fœliciter rexit, & fub patre in Pannonia & aliis provinciis foelicia bella geffit ante patrem obiit, cui pater ducatum Bavaria commendat. Ruatrudis ejus uxor (c) Greca. Gena filia Pipini Regis Italiæ uxor Theoderici primi ejus nominis Comitis Holandiæ filii Gifelberti Principis Aquita

nie.

Bernnhardus filius Pipini Regis Italiæ Rex Italiæ, & Dux Bavariæ anno DCCCXVIII. Aquisgranum vocatus per patruum Ludovicum pium Cæfarem primo oculis privatur poftea vita privatur propter confpirationem, quam cum regniculis fuis fecerat.

[ocr errors]

N. uxor ejus ex qua genuit Pipinum filium habuit uxorem, ex qua tres filios fufcepit Bernhardum, Pipinum, & Heriber

[ocr errors]

tum.

Ludovicus Pius primo RexAquitaniæ,deinde Rex Franciæ & Dux Bavariæ filius Karoli Magni Bernhardum Regem Italiæ Ducem Bavariæ nepoté ex fratre Pipino Rege Italiæ primo fecit eum cecare & deinde decapitare habuit duas uxores Irmingardam filiam Ingravii Ducis Saxoniæ ex qua habuit Lotharium, Pipinum', & Ludovicum & colitur pro Sancta, que anno Domini DCCCX, fundavit monafterium monialium nobilium in Alfacia fitum Erfthein dictum, quod ejus filius Lotharius magnus divitiis dotavit in qua fepulta jacet.

Secunda uxor Juditha Bavara filia Welphonis Comitis Altdorffenfis ex qua genuit Karolum Imperatorem Regem Franciæ & Ludovicus Cæfar ejus maritus confilio fanctum Fridericum Epifcopum Trajectenfem occidere permifit & fuit viri confanguinea.

Lotharius frater Ludovici Pii Cæfaris deceffit in juventute.

[ocr errors]

Beata Hildegardis filia Hermanni Ducis Sueviæ uxor Karoli Magni Cæfaris Regis Franciæ Principis Bavaria mater illorum quatuor fratrum fcilicet Karoli, Pipini, Ludovici, Lotharii fundatrix Monafterii Campidonenfis proprie Kempten Ordinis S. Benedicti, ubi fepulta jacet habuit quatuor filias Ruatrudem, Gertru dem, Giselam & N.

Ruatrudis primogenita filia Karoli Magni fuit defponfata Conftantino Græcorum Regi filio Irenee Regina Grecorum fed morte preventa non traduta & obiit ante patrem. Lotha

(b) In Codice verbo uxor fuperimpofitæ funt hæ litteræ aliena manu: mr, fors mater.
(f) Huic vocabulo uxor fuperpofita funt: Soror nupta Greco. Ut etiam infra videre est.

(c)..

Tomus II.

Mmm m

* in margine alia manus adjecit: Holandia.

* Difficilis Le&tio.

*Difficilis Lectio.

Lotharius primogenitus Ludovici Pii Cæfaris primo Rex Italiæ, deinde Imperator Romanorum, & Rex Lotharingiæ à fe se denominatum & Dux Bavariæ ad extremum Monachus factus in Pruma Monafterio ibidem fepultus ex Irmingarda Duciffa Saxoniæ natus. habuit tres filios Ludovicum, Lotharium, & Karolum & obiit anno DCCCLV.

[ocr errors]
[ocr errors]

Irmingardis ejus uxor fuit filia Hugonis

Comitis & comitatum non nominavit. * Ludovicus primogenitus Lotharii Cæfaris poft patrem Rex Italiæ & poftea Imperator factus fuit. habuit uxorem, cujus nomen & genus ignoratur, ex qua habuit filium Karolum nomine & Irmingardam filiam, quæ à Carolo Calvo nupta fuit Bofonti Regi Burgundiæ & Provinciæ & genuerunt filium Ludovicum Regem Italiæ qui à Berngario Rege Italie Verone fuit cecatus,

Lotharius fecundo genitus Lotharii frater Ludovici factus fuit Rex Lotharingia, & Ludovico Cæfari fratri fuit auxilio contra Adalgifum Ducem Beneventi cum copiofo exercitu. Dietpirga ejus uxor foror Huberti Abba

tis Ducis Arduennæ quam repudiavit, & Waldradam concubinam uxorem duxit, ex quo multa mala fecuta funt, ex qua genuit Hugonem Regem Italiæ. Karolus terciogenitus Lotharii fuit Rex Provinciæ fine uxore & liberis obiit anno DCCCLVI. & Lotharius fuprafcriptus frater Ludovici Cæfaris in focium Imperii fuit electus & ideo ab aliquibus Lotharius fecundus fuit denominatus & anno DCCCLXVII. Monachus efficitur in Prumia Monafterio & anno uts * Lotharius obiit, & ibidem fepelitur Gifela filia ejus uxor Gotfridi Regis Frifiæ Item Ludovicus fecundus Cæfar filius Lotharii habuit filium Karolum, & fuit à Demone vexatus, quia contra patrem confpiraverat obiit juvenis, & Ludovicus fecundus obiit Anno DCCCLXXIIII. fuit Princeps pius & mifericors & juftitiæ deditus & fimplicitate purus Ecclefiarum Dei Defenfor, orphanorum & pupillorum pater fuit Imperator & Rex Italiæ in Medialano fepultus.

[ocr errors]

*

Pipinus filius Ludovici Pii & frater Lotharii Cæfaris fuit Rex Aquitaniæ ex Irmingarda prima uxore natus & frater Lotharii Imperatoris fuit Rex Aquitaniæ & fuit pulcher valde demum demens factus, in qua deceffit, habuit uxorem, ex qua genuit Pipinum & Karolum Aquitaniæ Reges Pictavis moritur & apud S. Radigundam fepultus anno DCCCXXXIII. XIIII. Kalendis Julii in Palatio Loentiaco. Ludovicus fenior filius Ludovici Pii Cæfaris Rex Germaniæ, Bavariæ & orien

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

talis Franciæ illi tres habuerunt pro priam matrem Irmingardam filiam Du cis Saxoniæ habuit uxorem Hemmam fororem Hagonis Comitis Tricenfis in Francia & amica Theoderici primi ejus nominis primi Comitis Holandiæ fuit Fundatrix Monafterii in Obernmunfter in Ratispone in Monafterio S. Emmerann fepulta. ex qua genuit quatuor filios Ludovicum juniorem, Karlomannum, Pipinum, Karolum Groffum & Hildegardam filiam.

Item Ludovicus fenior obiit anno DCCCLXXXVI. Frannckfordiæ in Palatio fuo V.to Kalend. Septembr. & fepultus eft in Monafterio fuo Laureacenfi prope Wormatiam, quod in honore fancti Nazarii fundatum eft, fuit autem Princeps Chriftianiffimus non folum fecularibus verum eciam æcclefiafticis difciplinis fingulariter inftructus, que religionis erant, que pacis, que jufticia ardentiffimus executor, ingenii callidiffimus, confilio providentiffimus in dandis five fubtrahendis publicis dignitatibus difcretionis moderamine temperatus plus dilexit ferre rigorem, quam auri fulgorem, in cujus oculis perraro utilis difplicuit, & quem nemo muneribus corrumpere potuit & in quatuor locis habuit fuam refidentiam in Franckfordia, Maguncia, Aquisgrain, & in Karolus Calvus filius Ludovici Pii Cæfaris Ratispona.

& Juditha filia Welphonis Comitis Altdorffenfis fuit Imperator Romanorum & Rex Francorum ac Burgundiæ patre vivente fuit Rex Aquitaniæ.

Irmintrudis uxor prima ex qua habuit proles Ludovicum Balbum Imperatorem & Regem Francia Karolum Regem Wafconiæ & Karlomannum Ducem Provinciæ, & Juditham Comitiffam Flandriæ.

Richildis fecunda uxor Karoli Calvi foror

Bofonis Regis Burgundiæ & Provincia, ex qua non habuit proles. Karolus filius Karoli Calvi Rex Wafco

niæ.

Karlomannus filius Caroli Calvi fuit Dux® Provincie.

Ludovicus Balbus filius Caroli Calvi fuit Imperator & Rex Franciæ obiit anno DCCCXXVIII. rexit annis duobus Aufgarda ejus uxor vel potius concubina quam fine patris fui confenfu acceperat, ex qua duos filios fufcepit Ludovicum & Karlomannum animi virtute præftantes & elegantis forme principes & bellicofos.

Ludovicus junior filius Ludovici fenioris Regis Germaniæ & Saxoniæ fuit Rex Germaniæ & orientalis Franciæ & Dux Bavariæ.,

Adalhaidis fecunda uxor, ultima Ludovici Balbi quam gravidam reliquit cum obiret quo tempore pariendi expleto enixa est puerum cui nomen avi impofuit, eum

que

que Karolum vocari fecit, qui poftea dictus fimplex fuit Rex Franciæ, & habuit duas uxores Ogivam filiam Edelberti Regis Angliæ, ex qua fufcepit Ludovicum filium poftea Regem Franciæ cujus uxor Gerberga foror Ottonis Magni, & primi Cæfaris relicta Giselberti Ducis Lotharingiæ alteram habuit N. cujus familia nefcitur Gilla prima Karoli fimplicis uxor RudbertiDucis Normanie. Ludovicus puer filias Ludovici junioris cecidit ex feneftra Ratispona & ex illo cafu obiit.

Karlomannus Rex Bavariæ & Dux Carin

thie, filius Ludovici senioris Regis Germaniæ & Bavariæ fepultus in Alten Ottingn ante chorum & fuit fundator ibidem anno DCCCLXXX. 7.mo Non. Aprilis fepultus cum honore in Ottingn paralifi diffolutus.

Jeuter ejus uxor que fuit fterilis, & se

pelitur Ratispone in Nidermunster & genus nefcitur & fundatrix ibidem. N. Concubina ejus Nobilis Carentana & elegantis fpecie, ex qua genuit filium illegittimum Arnolfum Imperatorem Ducem Bavariæ, qui ita dictus fuit propter beatum Arnolfum Epifcopum Metenfem qui ex ftirpe Karoli procefferat. Arnolfus Imperator Romanorum & Dux Bavarie filius naturalis Karlomanni ex nobili concubina Carentana natus Ratisponæ ad S. Emmerannum fepultus. Ludovicus filius Arnolfi legitimus Roma

norum Rex & Bavariæ Dux cum patre Ratisponæ fepultus ad fanctum Emmerannum, is admodum puer Rex Roma. norum poft obitum patris fui creatur, & tantum in Alemania imperavit, cujus tempore Ungari bis in Alemaniam progreffi funt, eámque populati funt, de cujus vita & moribus vide in Ottone, Regino & Luitprando habuit uxorem & nullas proles hic fecit decollare Albertum Comitem Bambergenfem propterea quod Conradum fratrem fuum occiderat, fuit eciam Rex Lotharingiæ contra Sevebaldum fratrem electus, qui Sevebaldus circa Mofam fluvium interfectus fuit anno videlicet DCCCC. cujus uxorem Odam Gerhardus Comes fibi in matrimonium copulavit.

Luitgarda ejus uxor filia Lutolfi Ducis Saxoniæ.

Karolus Groffus dictus junior, Rex Ger

mannorum Patricius Francorum Romanorúmque Imperator & Princeps Sueviæ fepultus in der Reichnam bei Costnitz filius Ludovici fenioris.

Item Karlomannus Rex Bavariæ Dux Carinthiæ poft obitum patris ingreffus eft Italiam cupiens eam paterno regno adicere, fed nihil effecit & fuit litteris eruditus Chriftianæ religionis deditus juftus pacificus & omni morum honeftate decorus pulchritudine corporis ejus infignis vires quoque in homine admirabiles fuere nec inferior animi magnitudine, plurima quippe bella cum patre, plura fine patre in regnis Sclavorum, Tomus II.

Bohemorum, Moravorúmque geffit fem. per victoriæ triumphum reportavit, ter minos imperii fui amplificans ferro dilatavit fuis mitis, hoftibus terribilis apparuit alloquio blandus, humilitate or natus in ordinandis regni negociis fingulari folercia præditus, ut ei nihil prorfus deeffe regiæ Majeftati competens videretur, huic ex legitimo matrimonio non eft nata foboles, propter in. fecunditatem conjugis fuæ fed ex quadam nobili fœmina Carentana filium elegantiffimæ fpeciet fufcepit, quem Arnolfum nominari juffit ob recordationem beati Arnolfi Metenfis Ecclefiæ Epi fcopi, de cujus fancto germine fua, aliorúmque Regum Francorum profapia pullulaverat, quod non calu accidiffe, fed quod profagio portentúque futurorum actitatum videtur, fiquidem ab illo genealogia Regum celitus provifa per intervalla temporum fæculis viventium fucceffionibus cœpit exuberare, quousque in Magno Karolo_fummum Imperii faftigium non folum Francorum verum etiam diverfarum gentium regnáque obtineret poft cujus deceffum variante fortuna receffit gloria, quæ fupra vota fluxerat, eadémque quomodo accefferat, cœpit paulatim difluere, donec deficientibus non modo regnis, fed etiam ipfa regia ftirpe partim immatura ætate pereunte, partim fterilitate conjugum marcefcente. Hic folus de tam numerofa Regum pofteritate ydoneus inveniretur, qui Imperii Francorum fceptra fufciperet, quod in fequentibus fuo in loco lucidius apparebit. Is Karolo. mañus anno falutis DCCCLXXX. diem obiit extremum feptimo nonas Aprilis fepultúsque cum debito honore in Bavaria in loco ubi dicitur Altnottingn fua fundatione Monafterio Canonicorum Regularium paralifi diffolutus. Hæc Regino Abbas Prumienfis.

Sancta Richarda uxor Karoli Groffi Cæfaris filia Regis Scocia propter impotenciam ab eo repudiata conftruxit nobi lium Monialium Andlo vocatum in Alfacia ab ipfa fundatum ibidem Moniali: effecta & fepulta. A&tum anno DCCC. LXXXI. Maritus vero ejus Karolus Groffus in Augea majori prope Conftanciam fepultus eft.

Ludovicus junior filius Ludovici fenioris Rex Germaniæ & orientalis Franciæ & poft fratris fui Karlomanni obitum Dux Bavariæ effectus, qui tandem dedit Arnolfo nepoti fuo filio illegitimo Karlomanno ducatum Carinthiæ, qui Ar- *legendum nolfus poft obitum Ludovici junioris Karlomani, patrui fui & ejusdem filium Ludovicum puerum factus fuit Dux Bavariæ. Ifte Lu dovicus junior Rex Germaniæ & orientalis Franciæ tenuit fedem fuam in Franckfordia quando erat in partibus Rhenì & cum effet in Bavaria, resedit in Ratispona ac etiam Magunciæ, quæ eft Metropolis orientalis Franciæ, & habuit bellum cum Karolo Calvo patruo fuo Imperatore ReMmmm 2

ge

Si numerus rectus,

dubia LeЄtio.

* Lectio difficilis,

geFranciæ pro Lotharingia, & eum fugavit demum res per placitum fedata. Is anno DCCCLXXVIII. * Auftrafiis imperabat cognita morte Ludovici Balbi Regis Franciæ regnum illius invadere difpofuit & transvadata Mofa fluvio Imperii fines occupavit, cui occurrerunt duo fratres Lu dovicus & Karlomannus Ludovici Balbi filii ftrenui adolefcentes cum valida manu fed intervenientibus viciffim legationibus nequaquam pugna comittitur, fed pax roboratur. Adolefcentes quippe ut federatus ab eis recederet, petierunt, Ludovicus junior portionem Regni Lotharii, quam pater avúsque tenuerant ex integro illi concefferunt, addita infuper civitate Attrebatenfi propriè Arras, & abbatia sancti Vedafti facta itaque pactione datísque Sacramentis in regnum, cum idem Rex reverteretur repente obviam habuit Normando. rum innumerabilem multitudinem in loco, qui dicitur Timum cum ingenti preda ad claffem repedantem, cum quibus absque mora conflixit, & Deo propiciante maximam in eis partem gladio proftravit. Reliqui fugâ dilapfi in predictum fifin regni" fe comuniunt, ubi Hugo filius Ludovici Regis ex pellice natus, cùm incautiùs dimicaret, graviter vulneratus ab hoftibus rapitur & inter adverfariorum manus ani. mam reddit. Rex exiftimans quod aduc fi. lius vivus ab inimicis fervaretur, exercitum ab impugnatis infeftatione juber celfare,ut quocunque pacto illum incolumem recipere poffet. Interea nox fuperveniens Regem cum fuis redire ad caftra compulit. Nortmanni cadavera fuorum flammis exurentes noctu diffugiunt, & ad claffem dirigunt greffum. Rex diluculo furgens cum filium Hugonem extinctum reperiffet ni. mio dolore afficitur corpus ejus in loculum compofitum ad Loreshaim Monafterium prope Franckfordiam imperat deferri, ibique tumulari. Ludovicus Rex comperto quod Karolomannus Rex Bavariæ ejus frater obiiffet Bavariam ingreffusRatisponam venit, ubi omnes optimates Regni Bavariæ confluxerunt, & ejus fe ditioni fubdiderunt, ibi conceffit idem Rex Arnolfo Nepoti Karinthiam quod ei pater jam pridem concefferat Karlomañus, deinde anno falutis DCCCLXXXII. Ludovicus Rex orientalis Franciæ morbo gravatus apud oppi

dum Franckfordiam moritur tredecimo Kalendis Septembris ubi & pater fuus Lu. dovicus fenior Rex Bavariæ diem claufit fepultus juxta patrem in Coenobio Loreshaim quod fancti Nazarii cenobium dici

tur.

Luitgardis uxor ejus Regina orientalis Franciæ ex qua unicum filium fufcepit Ludovicum nomine,qui puerulus in Ratispona de feneftra pallacii cecidit, & confractis cervicibus ftatim expiravit, que non tantum inmatura quam inhonefta mors non folum Regi & Reginæ verum eciam omni domo regie maximum luctum ingeffit. Pipinus tercius filius Ludovici fenioris & frater Ludovici junioris cui in divifione cum fratribus ceffit Aquitania factúsque eft Dux Aquitaniæ, de quo in prælenciarum nihil reperio.

Irmingardis filia Ludovici fecundi ejus nominis Regis Italiæ Romanorúmque Imperatoris hec à Carolo Calvo Imperatore Franciæ Rege ejus patruo maritata fuit Bofoni fororio Caroli Calvi, qui potens fuit, cui Carolus Calvus regnum provin cia in dotem dedit ea de caufa, quod Imperator habuit ejus fororem Richildem Is Boso per potenciam armorum etiam Rex Burgundiæ efficitur, genuitque ex uxore filium Ludovicum nomine.

Ludovicus filius Bolonis Regis Burgundiæ & Provinciæ factus fuit Rex Italiæ,contra Berengarium Regem Italiæ, quem poftea Berengarius Verona cepit, & excecavit ac interemit. De ifto Bofone vide in Regino abbate quam plura.

[ocr errors]

Hugo Rex Italiæ & Provinciæ filius naturalis · Lotharii fecundi ejus nominis Regis Lotharingiæ ex Walrada concubina natus. Alda uxor ejus legittima de genere Francorum Theutonicorum oriunda ex qua genuit Lotharium Regem Italiæ, qui habuit in uxorem fan&tam Adalhadam filiam beati Rudolphi Regis Burgundiæ que poftLotharii obitum duxit Ottonem Magnum primum ejus nominis Romanorum Imperatorem, Saxoniæ Ducem & peperit ei Ottonem fecundum Romanorum Imperatorem Saxoniæ Ducem.

Wendelucuet Concubina Hugonis, ex qua genuit filium naturalem Hugbertum nomine, qui fuit Princeps Thufciæ hæc Luitprandus Ticinenfis Levita.

Uxores KAROLI Magni Cæfaris.

Aliana prima uxor ejus filia Galaftre

G Regis Toleti in Hifpania pagani fuit

fterilis.

Irmingardis fecunda uxor ejus filia Defiderii Regis Longobardorum quam repudiavit. Beata Hildegardis tercia uxor ejus fuit filia Hildebrandi Ducis Sueviæ, ex qua filios & filias progenuit Karolum primogenitum, qui ante patrem deceffit, Pipinum

Regem Italiæ Ruatrudis uxor ejus natione greca. Ludovicum pium Imperatorem Regem Franciæ Ducem Bavariæ, & Lotharium fratrem Gemellum, qui juvenis obiit.

Faftrada quarta uxor ejus natione Franco,
ex qua genuit tres filias.
Luitgarda quinta uxor ejus fuit Alemanna,
Sueva, quæ non genuit pueros.

MONU

MONUMENTA

DIESSENSIA,

videlicet:

I. ANONYMI Dieffenfis Ord. Can. Reg. D. Augu-
ftini CATALOGUS PRÆPOSITORUM DIES-

SENSIUM. Ex autographo V. Cl. CHRISTO-
PHORI GEWOLDI.

II. LUITOLDI Presbyteri Dieffenfis. NECROLOGIUM
DIESSENSE Seculi XII. à variis interpolatum
& au&tum, & ad membranas ejus autogra
phas defcriptum.

III. NECROLOGIUM DIESSENSE alterum ejus-
dem LUITOLDI, à variis item auctum &
interpolatum.

IV. CODEX TRADITIONUM DIESSENSIUM.
Ex Membranis LUITOLDI

V. Breve CHRONICON DIESSENSE ab A. C.
MCLI. ad annum MCCCCXXXII.

VI. ANONYMI Monachi Dieffenfis MEMORIA
SEPULCHRALIS COMITUM DIESSENSIUM.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« ElőzőTovább »