Oldalképek
PDF
ePub

1

BAYERISCHE

STAATSBIBLIOTHEK

MUENCHEN

[ocr errors][merged small]

En tibi alterum Scriptorum meorum Tomum, quem dum diutius expectare cogitur ille, qui anteceffit, factum eft, ut ambo tardius prodirent. Sat cito uterque fi fat bene. Utrum autem cefferit, conatus in laude erit, eventus in cafu, Simul emittere placuit, ut femel hoc labore defungerer & priore emiffo, alteri interim nullæ in hoc temporis intervallo ab hominibus nec obfcure iniquis nec diffimulanter his ftudiis infenfis, aut (quod pene pejus eft) maligne laudantibus infidiæ ftruerentur. Seculi notitia ad hanc cautionem me duxit, cui jam familiarius tranquillæ induftriæ quam tumultuofæ ignaviæ rationes expofcere. Quæ vero circa inftitutum ipfum, ejusque media, finemque ad præcedens volumen præfati fumus, hic quoque locum habere, nemo eorum, qui rerum iftiusmodi rationes tenent, non advertit.

Poterant multa copiofius dici & magnorum virorum exemplis atque teftimoniis inftituti utilitas probari, fi in hac literarum undique circa nos circumfufa luce res jam omnibus perfuafa, argumentis indigeret. Illuftris fane LEIBNITIUS, vir ille tot fecula victurus, quum Rerum Brunsvicenfium fcriptores ederet, & exemplo hoc aliorum que Germaniæ populorum industriam excitandam non vane conjiceret, BAVAROS nominatim velut evocat INVENTUROS DOMI SUÆ, QUI

quo

BUS IN PUBLICUM PROLATIS ET GLORIÆ SUÆ ET PUBLICÆ UTILITATI
VELIFICENTUR.

Quod etfi confecuturum me hoc meo conatu temere non præfumam, audiretamen & fequi provocantis vocem dum alii fuccedant majores animi impetus edituri, a boni civis officio non abeffe facile mihi perfuafi. Miferebat me tot monumentorum quotidie partim intereuntium, partim appropinquantium exitio fuo, & genti meæ irreparabiliter periturorum. Erant non pauca jam olim oculis fubducta & velut ad beftias, blattas nimirum & mures, condemnata, quæ editionis illa via exitio fubtrahere aut iis æternum carere `neceffe fuit. Quædam alia in uno alterove exemplari diutius periclitari indignum fane oculato hoc feculo eaque gente vifum eft, quæ inter primas Germaniæ, uti recte obfervavit illuftris SCHEIDIUS, nuper rebus humanis & immaturo femper bonis literis & acerbo funere exemptus, (a) verum & genuinum hiftoricum e finu fuo protuliffet. Cujus ego originum Guelficarum, magna parte ad Bavaros pertinentium collata opera LEIBNITII, ECKARDi, GrueBERI fummorum virorum, conditoris celeberrimi obitu, præter communem literarum jacturam privatim quoque dolenter afficior, quod ille paulo ante obitum fcriptoribus meis, quorum partem priusquam publi

a 3

(a) Præf. in Bibl. Hift, Gottingenfem. P. I. pag. XLV.

BAYERISCHE
STAATS-

BIBLIOTHEK

QUENCHEN,

[ocr errors]

publici juris fierent, nactus fuerat, non leviter fuffragari vifus eft (b), ita ut, fi non fuafor & impulfor operis, approbator certe extiterit. Inter illos vero, qui fufcepto operi & defiderato pollicem maxime preffere, præcipuo loco nominandus venit illuftriffimus aulæ Bavarica Cancellarius ALOYSIUS WIGULUS L. B. DE KREITMAIR, fcriptis publicis inclytus, & quanta legibus confuetudinibusque gentis noftræ ex vetuftorum monumentorum editione, lucis acceffio fiat, ipfa experientia edotus. Ut nihil memorem de CELSISSIMO PRINCIPE Emmeramenfi FROBENIO, qui in privata etiamnum conditione pro fumma in rem literariam, in qua ipfe eminet, propenfione, non folum verbis me fed & auxiliis excitavit. Eadem reticentia virum de Bavaris jufto opere & brevi comparituro meritiffimum JOANNEM HENRICUM DE FALCKENSTAIN, ut laudibus meis longe fuperiorem modefte pertranfco, qui me non unis literis, ut in cœpto ex longo labore faftidiofo, perfifterem, amicissime cohortatus eft. Ut alios æque de utilitate ejusmodi collectio. num perfuafos officiofo jam filentio pertranfeam, qui de conatu ma gis quam fucceffu operis mei fecuri, intelligi potius quam nomi, nari malunt,

Aliorum denique, per quos profeci, quique in monumentis fuppeditandis auxilio fuere, fuis locis pro debita ingenuitate mentio facta est, non tam quod ipforum memoria me Statore indigeat, quam no beneficiorum pereat; quorum oblivione hoc feculum præ aliis labo. rare videtur.

Poteram his præmiffis Lectorem meum dimittere, nifi occafione ifthac mihi utendum exiftimaffem, PRÆTERMISSA quædam, quæ tum clapfa vel pofterius cognita fuere, MONITIS PRAVIIS adjiciendi, ante omnia vero, quod præcipue impetrare ab ejus benignitate, hic certe, cum ejus cammoditate conjuncta contendo, illud eft, ut fphalmatum typographicorum indicem, iis ipfis monitis, nefcio, quo meo fato crebrius ineptiusque, cum cætera omnia emendatissime excufa prodeant, inquinatis, adhibere non negligat,

Et priori quidem Scriptorum meorum volumine, iis, quæ de ANDREA RATISPONENSI præfatus fum (c), porro adjiciendum, ejus Hiftoriam fundationum nonnullorum Monafteriorum per partes Bavaria Chronico Bavaria fubjungi folitam, infertam legi Tomo II. (d) Colle &tionis fcriptorum rerum Hiftorico- Monaftico-Ecclefiafticarum variorum Religioforum Ordinum, quam magno eruditionis Ecclefiafticæ incre mento & comodo inftituit Reverendiffimus ad exemptas Infulas Wengen. fes Ord. Can. Reg. D. Aug. Prælatus MICHAEL III., quem in inftituto tam laudabili per viam non turbari e voto fit omnium eruditorum, Magna enim messis reftat, falci ipfius debita, quam in vepribus & olentibus herbis obtundi cum tantum maturuerit, nobilioris fegetis e dignitate non fit tam indefessi mefforis,

Ad

(b) In literis ad Reverendiffimum Præpofitum Pollinganum FRANCISCUM, amœnarum juxta ac feveriorum difciplinarum cultorem & fautorem eximium, fæpius nobis nominandum.

(c) pag. 10. §. IV.

(d) P. II, pag. m. 209.

Ad OTTONIS WALDSASSENSIS Chronicon Monafterii fui, quod pag.50, exhibemus, forte non abs re fuerit obfervaffe ejus edendi neceffitatem atque utilitatem vel inde colligendam, quod Monafterium illud antiquis monumentis fuis variis exutum cafibus usque adeo fuerit, ut -Albertus Abbas fimul ac electus fuerat, libellum fupplicem SERENISSIMO MAXIMILIANO EMANUELI ELECTORI anno MDCXCI. XXV. Januarii ob tuliffe inveniatur, liceret illi ex archivis Monacenfi & Ambergenfi pleniorem rerum Monafterii fui notitiam petere, conqueftus literas fundationis, e quibus jura fua & officia perdifceret, fibi deeffe. Extat autem, præter hoc noftrum, aliud ejusdem Monafterii Chronicum in Cod, membranaceo Bibliothecæ Kayfersheimenfis, cujus a fe vifi & cursim inspecti fidem mihi nuperrime fecit vir rerum & fcriptorum Ordinis fui Ciftercienfis indefeffus investigator, R. P. Nepomucenus: GÜRTLERUS Fettenpacenfis Bojus, Monachus Alderacenfis, quem hic publice com munis patriæ nomine pro amicitia noftra exhortor, ut fub digniffimi Abbatis fui & difciplinis monafticis, quæ literata pietate maxime vi. gent, intentissimi aufpiciis fimilia monumenta, & in his præcipue Domefticos WOLFGANGI MARII fui annales Alder pacenfes, illuftri Lup WIGIO tantopere defideratos in lucem aliquando proferat, qui Bruschio laudati & a rerum noftrarum fcriptoribus passim adhibiti, hodie e bibliotheca Bavarica & hominum memoria immerito exulant.

LAURENTII HOCHWARTI fcriptorum Catalogo pag. 157. adjiciendum carmen infcriptum querela peftis in Henrici Stromeri Aurpachii Medici libellum contra peftilentiam, fimul excufum Lipfiæ in officina Schummaniana, 1519. in 4.

Ad Angeli RumpLERI Abbatis Farnbacenfis monumenta, quæ pag. 87. in lucem proferimus, GASPARIS BRUSCHII elogium adjicere placet ex Centuria II. Monafteriologiæ ejus, cura Cl. V. DANIELIS NESSELII Bibliothecarii Cæfarei edita, & laudata collectioni Kueniance inferta excerptum. Ita autem ibi (e) BRUSCHIUs Angelus, Rumplerus cognomento, ex vicino pago ortus eligitur in bujus loci Abbatem anno Domini MDI. in menfe Decembri. Pater bonus & eximie doctus, qui nil

qui

quam verfari in literis & libris indefinenti ftudio. Prafuit tam amabat

is inter diffi cillima tempora plurimis gravatus (ut ipfe in Chronico, quod de Monafterio fuo fcripfit, mire conqueritur) exactionibus, quibus totum cænobium pene exhauftum fuit. Præfuit autem annis XII. utiliter. Vidit bellum Bavaricum, quod ipfe & profa & ligata oratione defcripfit. Scripfit plurima, imprimis vero præter jam dicta dialogorum de contemptu Mundi Libros VI. geftorum Bavaria Libros VI. calamitatum ejusdem librum unum, fermones varios, carmina varia, epiftolas plurimas. Ornavit circumquaque templum fuum variis infcriptionibus, præcipue vero verficulis, quorum non fuit infelix confarcinator (f). Habuit amiciffimum Wolfgangum Marium Abbatem Alderacenfem & ipfum mediocrem verfificatorem, cum quo ftudia & exercitia fua contulit. Obiit anno MDXIII. fepelitur in meridionali abfide prope aram S. Benedicti.

Ad

(e) T. II. p. m. 115. collea, memoratæ.

8

(f) Corte Brufchio non impar, aliquando etiam fuperior,

[ocr errors]

Ad pag. 245. ubi Excerpta ex BURCKARDI ZENGGII Chronico Auguftano inedito damus, nivei candoris & infucati animi hominis, velim panno noftro fummi Philofophi Philologique JACOBI BRUCKERI Purpuram affui, qui in recondita eruditione referta Dissertatione de vita &fcriptis ACHILLIS PIRMINII GASSERI Lindavienfis, ubi de optimis plurimisque fontibus, e quibus auctor ille annales Auguftanos haufiffet, inter alia fentit : fcilicet non unum nec unius generis libros fcriptos ad manus GASSERUS habuit, fed & optimæ notæ & a coævis viris iisque munerum gravitate confpicuis confcriptos: quorum haud unum noftris quoque oculis vifum & lectum eft. Inter quos præcipue fufpicimus CHRONICON a BURCARDO ZINCKIO Senatore Auguftano medio feculo XV. confcriptum. Hæc illuftris BRUCKERUS apud amoeniffimæ eruditionis fcriptorem & amicum ejus atque mufarum, Cl. JOANNEM GEORGIUM SCHELHORNIUM (g), cujus gemini Germaniæ literate luminis favore atque adeo amicitia me quoque gaudere, inter præcipua vitæ meæ literariæ decora merito computo. Ipfe GASSERUS V. Cl. JOANNIS BURCHARDI MENCKENII CUra (h) e Codice autographo Bibliothecæ Ducalis Saxo - Gothanæ editus, ad annum MCCCCXX. (i) Burckardi noftri diligentiam in confcribendis fua memoria Auguftanis geftis laudat. Operæ pretium igitur fuerit integrum viri integerrimi opus non diutius preffum delitefcere, emortuis haud dubie, fiquæ fuerunt, premendi rationibus.

Ad NICOLAI BURGMANNI Decani Spirenfis Hiftoriam Impp. & Regum Spira fepultorum pag. 598. a me productam addendum, auctoris hujus mentionem etiam fieri in actis exauctorationis Wenceslai ad annum MCCCC. apud Urftifium P. II. p. m. 182.

Hæc fere funt, quæ ad præcedentis Tomi Monita prævia addenda judicavi; ad hujus vero, utpote recentioris curæ, quod porro adjicerem, nihil fuppetit, (k) præter Vorum, ut labore meo excitati alii, quod fupereft ejusmodi monumentorum (& fupereft fane quam plu rimum) diligentius quam antehac factum, conquirere & in communis patriæ bonum pofteritati typorum beneficio afferere in animum inducant, facturi rem ipfis honorificam, utilem civibus, patriæ decoram, Quid autem

Quid dignum ftolidis mentibus imprecer?

Opes, bonores ambiant:

Et cum FALSA gravi mole paraverint,
Tum VERA cognofcant BONA. (1)

(g) Tomo XII. amoenit. literar. p. m. 1037. (h) Tom. I. Rer. Germ. pag. 1315.

(i) pag. m. 1564.

(k) Lapfum memoriæ fi excipias, quo in Monito pravio ad Bonizonem Paull Bernriedenfis opufculum de rebus geftis Gregorii VII. a Gretfero Ingolft, 1610, in 4. editum, Tengnageliana collectioni, quæ A.1612. ibidem prodiit,tribuitur. (1) Boetius de confolat. Philof. Lib. III, Metr. VIII.

ORDO

« ElőzőTovább »