Oldalképek
PDF
ePub

bet, ne qui rumores facile de eo hinc inde fpargerentur, qui occafio effe poffent mutuæ diffenfionis. Nam rebus Italiæ affli&tiffimis regnandi primum poteftatem in Gallia & Germania iisdem ferè diebus obtinuerat. Depofito Hilderico Rege Francorum. Itaque confeffu Principum per triduum celebrato Rex jubet accerfiri Occarium Ducem, ex eo quærens, quid de re facta, quæ infecta fieri nequeat, agi poffit aut debeat? Qui non advertens in eum hoc retorqueri refpondit : Res, quæ mutari non poteft, æquo animo eft ferenda: Quæ fententia cum omnium affenfu approbaretur, Rex, dubius inter fpem & metum, pueri cafum primò patruo infinuat, ac demum per eum patri. Quibus auditis pater graviter ingemifcens, filii cafum acerbiffimè ferens præ triftitia & dolore tam infperati mali conticuit. Rex verò conceptum ejus mororem lenire verbis & modis omnibus extenuare aggreffus, monet, ut fententiam à fe modo dictam re ipfa comprobet; qui animo fe colligens refpondit: multis rerum indiciis docemur nihil effe prorfus hic firmum aut ftabile, fed dies hominis velocius umbra declinare. Quod cum alias perfpicuum fit, præfentis rei cafus id ipfum evidentiffimè demonftrat. Si vero quod morte filii abreptum eft, id regia majeftatis tuæ decus & fratris mei fuperftitis amor facile totum compenfaverit. Quibus verbis fingularem benevolentiam & gratiam fibi apud Regem conciliavit, dimifsóque Principum confeffu, ipfe cum fratre ad propria eft reverfus ; fed cum folatio hæredis deftitutus filium fibi unicè charum multum diúque luxiffet, fratrem in confilium adhibet quocum de mundi hujus vanitate multa confert, quam fingula fint tam fluxa & caduca, & tandem commutata fententia, cum eo de vita religiosè inftituenda cogitat opibúsque relictis & abdicatis, uterque fe totum Deo devovere, omnino fibi proponit. Quare fic divinitus illuftrati Duces, in prædiis fuis juxta lacum Tegernfee, idoneum locum ad divini fervitii cultum deligunt, & in eo Bafilicam in honorem Salvatoris conftruunt. Sylvam deinde locum ambientem omni diligentia radicitus exfcindi curant & juxta prædictam Bafilicam Monafterium fundare, cum ædificiis fufficientibus ufui Monachorum, inftituunt. Difpofitis itaque facultatibus & fumptibus pro exigentia hujus inftituti operis, Romam orandi gratia, nec non pro reliquiis San&torum cum nobiliffimo comitatu profecti funt, acceptis fecum litterarum teftimoniis, à Beato Bonifacio Moguntina Sedis Archiepifcopo , quem hujus facri propofiti confiliarium & coadjutorem affumpferant. Quò cum perveniffent Apoftolorum liminibus piè vifitatis, cum prædictis litteris honetáque munerum oblatione Zachariæ Papæ fe præfentârunt. Quorum adventu Apoftolicus multum lætatus & cladem urbi nudius tertius illatam per incurfum Barbaro rum non fine ingenti dolore animi commemorat, atque eos rei bellica gloria & nobilium comitatu illuftres obnixè orat, ut

jam directis Ecclefiæ thefauris atque urbe majori ex parte incendiis & latrociniis devaftata Romanis opem & auxilium ferrent; qui ejus petitioni ultrò acquiefcentes ac fimul defidiam Romanorum incufantes eos pro Patriæ & Reip. falute, pro aris & focis, atque Ecclefiæ thefauris recuperandis ad fortiter dimicandum exhortantur, acceptáque benedictione Apoftolica ipfimet Romanas aquilas regunt, & inftructa belli acie hoftes in maritimis prædam dividentes & eam navibus applicantes, valida manu aggrediuntur, eosque acriter refiftentes fic ferro dejiciunt ac profternunt, ut fractis corum viribus poft diuturnos conflictus omnes vel terra cæderentur, aut mari submergerentur; paucis quibusdam in fugam converfis, atque ita optata victoria potirentur; quod Dei benignitate propè fingulari factum eft, ut nemo ex eis defideratus nec mortiferè vulneratus, sed sub signis albis victoriæ ad unum omnes falvi Romam redierint. Voluit enim Apoftolicus, ut pro more confueto victores fub candidis, victi autem fub rubeis vexillis reverterentur. His itaque cum amplis fpoliis & recuperatis thefauris advenientibus, Summus Pontifex cum omni Clero in hymnis & canticis eis obviam procedit ac fummis cum tripudiis, coram fanétiffimo D. Petri fepulchro proftratus præ gaudio lachrymas fundit, cum tripudiis eos excipit, & in urbem comitatur. Pontifex autem Romanus cum Senatu heroicam virtutem tantorum, támque illuftrium Ducum perpendens ob rem præclarè ac fortiter gestam, liberam eis optionem offert eligendi & retinendi quæcunque inter fpolia voluiffet,multisque muneribus ac promiis eos afficit, qui tamen omnia hæc pro nihilo ducentes, aliud nihil fibi dari exoptant, quam facrofanctas Beatorum reliquias, gratia, quarum potiffimum illud iter fufcepiffent, & confertam hoftium aciem ftrenuè fubire non dubitâffent. Quibus annuentibus Papa feorfim iis convocatis clam habita de negotiis eorum confultatione liberam optionis facultatem tribuit, ut poft reliquias Apoftolorum eligerent quascunque vellent. Qui confeftim petunt corpus S. Qurini Regis & Martyris, quod compertum haberent neminem poft Apoftolos effe Romæ neque fama celebriorem neque miraculis clariorem. His auditis, Pontifex velut attonitus obftupuit minus cautè forfan optionem hanc proferens neque ullo modo le petitioni eorum acquiefcere poffe, metu civium Romanorum afferit, quibus nihil effet S.Quirino charius nec quicquam in optatis prius. Illi contra magis fupplicando inftant, ut precibus tandem victus Romanus Pontifex corum petitioni acquieverit, fub hac tamen conditionis lege, ut dilatione temporis interpofita, per nuntium occultè tranfmiffum voti fui fierent compotes, ne qua feditio ejus rei gratia inter cives Romæ fuboriri poffit. Interim particulis quibusdam Divi Petri & Pauli, atque cypho S. Quirini & complurium aliorum reliquiis, & digitum S. Benedicti, traditis, eos cum benedictione

[ocr errors]

i

Cu

CAPUT IIII.

De Fundatione Monafterii
in Tegernfee.

Um igitur S. Quirinus annos duos integros ac decem & oćto hebdomadas in dicto facello Salvatoris reconditus requieviffet, omniáque jam effent perfecta, quæ ad Monafterii ac Domus Dei decorem ad confecrationis folemnitatem & monafticæ religionis obfervantiam fpe&tare videbantur: tres Epifcopi provinciales invitantur, Dominus Joannes Salisburgenfis, D. Erinbertus Frifingenfis & D. Gaybaldus Ratisbonenfis, atque viri religiofi complures, quorum diligentia eadem Domus Dei celeberrimo ftudio dedicatur & confecratur, in honorem D. Petri & Pauli Principum Apoftolorum. Peractis Encæniis proceffio folennis cum cereis & crucibus inftituitur verfus facellum Salvatoris ex quo reliquiæ S. Quirini in locum divinitus præparatum, devotis hymnorum præconiis ftipantibus undique turbis, religiofiffimè deferuntur. Is locus erat crypta fubterranea & testudinata in cujus medio lapis excifus erat olei facri unétione confecratus.

dictione Apoftolica gratiosè à fe dimittit.
Hi Patrono tanto impetrato læti in patriam
redeunt, à quibus Otto eorum Sororius,
vir clericatus dignitate ac morum nobili-
tate probatus, ftatim advocatur & pro jam
dicto negotio expediendo, apparatu hono-
rifico Romam dirigitur. Cum igitur illu-
ftris vir Otto legatione avunculorum fun-
&tus, Apoftolicum ea de re adiiffet, litteris
oblatis fit fponfionis fuæ memor, noctisque
filentio reverentia condigna, locum S. Qui-
rini Martyris accedit, in qua jam CCCC-
LXXXII. annis requieverat, & diverfis
miraculis claruerat elevans corpus ejus
de tumba, reponit illud in thecam de fpa-
tulis palmarum contextam fuóque fignacu-
lo diligenter obferratam & communitas,
legatis offert, & ait: cum defertis pretio
fum pignus S. Martyris, à commnnia via
regia deflectite & videte, ne fignaculum
noftrum ullo modo infringatis, qui aliam
viam ingreffi, ne infidiis Romanorum in-
terciperentur, morem ei gerunt, atque ce-
gerunt, atque ce-
leri curfu verfus maritima iter accipientes
usque ad montem Bardani pervenerunt; &
jam fuperatis alpibus, magis fecuri per tri-
duum a labore fufcepti itineris quiefcere
ftatuunt, pheretrum juxta Ecclefiam quan-
dam deponentes. Cum verò quidam eorum
nimium vino indulgerent, ac diffolutius fe
gererent, exquirentes caufam cur tam ftri-
&tè Apoftolicus figilli ruptionem eis inhi-
buiffet: atque fe delufos exiftimantes cor-
pus fanctum infpicere geftiunt, ac velamen
thecæ aufu temerario removent, figillo ad-
huc intacto, qui flammis erumpentibus fu-
bito concidunt, ac velut ictu fulguris tacti
vel puncto temporis pereunt. Horrendo
hujus rei eventu divulgato, concurfus fit
undique maximus vicinorum ex oppidis ad-
jacentibus, qui Deum admirantur & præ-
dicant in Sancto fuo Martyre, vifis in ter-
ra proftratis facrilegis & exuftis. Quo in
loco adhuc extat facellum S. Quirini in
Athefi juxta Rivum Dalfer dictum, Otto
verò cum reliquis perteritus, avunculis
fuis rem geftam denuntiant, qui ob figni
magnitudinem, viros gravitate morum
ac pietate confpicuos remittunt, à quibus
athleta Chrifti fumma cum veneratione &
comitatu profpero in fines Noricorum fuit
translatus. Cujus adventu Duces multum
gavifi funt, &, ut in Tegernfee ducerentur,
jufferunt. Cum juxta lacum Tegernfee
pernoctarent, ac die illucefcente Sanctum
Martyrem fublevarent, confeftim fub phe-
retro ejus fons faluberrimus aquis fcaturiit,
qui hodiernum in diem emanans, bibentes
ex eo à diverfis languoribus curat. Itaque
magna multitudine populorum comitante,
cum devotis hymnorum canticis proceffe-
runt ad locú habitationis fuæ & corpus ejus
fanctiffimum collocârunt in facellum Salva-
toris anno à Chrifto nato DCCLII. quod
tamdiu erat ibi refervandum, quoad digno

digniffima fabricaretur aula
Imperatori.

Igitur Antiftes Dei Athletam Quirinum elevat ex ea parte, qua pedes erant, & Presbyter venerabilis Reinpertus ex parte adverfa: & cum jam in farcophagum mitteretur (res mira dictu) elapfa eft particu la Sacri Corporis per foramen portæ palmeæ in manus ejusdem Presbyteri madens adhuc recenti fanguine, velut eo ipfo die, quo paffus fuit inclytus Martyr pro Chrifti nomine anno falutis CCCCLXXXIII. ab ejus decollatione Romæ facta usque ad annum Domini DCCLIIII, vifo tali figno affiftentes præ admiratione in ftuporem converfi, fanguinem unà cum carne colligunt affectu erga Martyrem condigno, iterum atque iterum Deo in altiffimis laudem & gloriam referentes. Hanc portionem Principes Ilminenfi poftea cœnobio ab eis quoque fundato tradiderunt : cruor verò emiffus adhuc hodiernum in diem incorruptus perdurat, & concretus aliquantulum in magna fatis copia hic in Tegernfee reconditis cum reliquiis fervatur, & in quadrangulari argentea monftrantia quam vocant, populo monftratur, fub vitro criftallino inclufus. Quo figno admoniti omnes facile vident, Sanctum Quirinum Regem & Martyrem, hanc quoque Domum Dei, proprio fanguine fufo & fundâffe & confecrâffe, neque ulli fas effe eam facrilego aufu profanare. Pofthæc lapideo huic S. Quirini farcophago fub crypta venerabiles Dei Epifcopi quatuor thecas fanctarum reliquiarum plenas, quatuor diverforum graduum,videlicet Apoftolorum,Martyrum, Confefforum atque Virginum circumquaque religiosè coaptârunt, ita ut fingulæ thecæ fingulis quatuor lateribus farcophagi refponderent. Pro quorum veneratione tunc ftatutum fuit, ficut vetus confuetudo adhuc obtinet, ut xi. kal. Aug. horum &

aliorum omnium Sanctorum in circuitu ejusdem Monafterii quiefcentium memoria folemniter peragatur, quemadmodum in ipfo eorum die natali, infuper ut in vigilia Sanctorum Apoftolorum Petri & Pauli, omnis conventus in pane & aqua jejunet. Itaque his omnibus ordinatis ac ritè difpofitis, Illuftres Duces Albertus & Occarius, militari Baltheo refignato, ut dudum animo fecum, propofuerant, opibúsque hujus mundi fpretis, fe totos Deo & S. ejus Martyri Quirino dedicant atque confecrant, exemplo Salvatoris edocti, qui vel ab utero Virginis usque ad crucem in perpetua paupertate vixit. Ideoque fano ejus confilio, in vitæ perfectione fectanda ultro acquiefcunt, habitum religionis monafticæ fufcipiunt cum magna eorum familia & facræ conftitutionis regulam D. Patris Benedicti profitentur, Tranfeunt quidem de conviviis ad jejunia, de carnibus ad olera, de fericis ad cilicia, & ut fummatim perftringam de propria voluntate ad fubjectionem ac de plena libertate ad fui abnegatio

nem.

Quare Illuftres hi Duces, ex regia ftir pe procreati, Zachariæ Summi Pontificis authoritate atque Pipini Regis Francorum confenfu, hoc percelebre Monafterium Tegernfee non folùm conftruxerunt & fundârunt, fed etiam propria perfona exornârunt & cohoneftârunt, dum uterque illud ingreffus in eo religionis profeffionem fecerit. Quod præterea præ aliis cœnobiis ab eis fundatis magnificè dotârunt, & locupletiffimè ditârunt, tum viginti duabus patellis falinarum, ubi fal conficitur, tum opibus ac manfis propè innumeris, quorum fumma in undecim millibus, octingentis & fexaginta fex manfis conftabat. Eft autem manfus Jureconfultis, legitima dos unius Ecclefiæ, quæ ad honeftam ac liberalem fuftentationem unius Sacerdotis fufficit: vel etiam, ut quidam volunt, eft tantum agri fpatium quantum uno die par boum exarare poteft. Ex quo perfpicuum evadit, quantacunque munificentia & liberalitate celeberrimum iftud Monafterium fit fundatum, ad omnem quidem vitæ ufum pro religiofis neceffarium, qui ab initio hujus fundationis centum & quinquaginta fuerunt recepti ex D. Galli Collegio ubi tum temporis viri religiofiffimi degebant, quorum Archimandrita S. Othmarus extitit, & ut feniorum relaxatione accepimus tantus Dco militantium fratrum exercitus in fuas tres quinquagenas fuit partitus ut exeunte templum uno quinquagenario cum fua cohorte, laboris, refectionis feu quietis gratia continuò alius cum grege fuo fuccefferit ; itaque nocte diéque fine intermiffione laus Dei infonuerit in Domo ejus.

Cum vero Illuftres Duces facri habitûs veftes induiffent, humilitatis ac mundi contemptus indices, ut beata immortalitate vestirentur: Dominus Albertus Epifcoporum judicio & approbatione univerforum facris initiatus primus Abbas prædictorum fratrum conftituitur. Otkarius verò

manet primus frater converfus, omnis pietatis ftudiofiffimus. Albertus paftorali onere fufcepto quanta cum folicitudine, cura & induftria, gregi fibi commiffo præfuerit, licet injuria temporum vix paucula quæ dam extent, ut inferius dicetur, facile tamen quis ex eo conjecturam fecerit, quod verè aureum feculum fub eo floruerit, quo pietatis & virtutis ftudium in continuo profectu erat, ficut latiffimè patet ex multis rerum geftarum annalibus. Unde vitæ hujus curfu feliciffime ac religiofiffimæ peracto uterque fundatorum Deo fpiritum reddit ac utriusque corpus honorificè hîc in æde facra fepelitur. Qui ambo Duces & Fundatores inclyti, omni vitæ fanctimonia illuftres etiam miraculis poft obitum claruerunt, atque ut unum è multis proferam & fic finem imponam, legitur de quodam obfeffo à Domone, qui cum die quadam templum ingreffus fepulchrum Fundatorum faltem manu contrectâffet, ftatim Dæmon ab eo exiens fanum hominem & incolumem reliquit, nunquam infeftans eum amplius. Tot igitur Illuftrium Fundatorum heroicas virtutes, quibus id ipfum præclarè meruerunt, pofteri omnes imitantur.

CAPUT V.
V. .

De Miraculis S. QUIRINI.

De cæco nativo, qui vifum recepit.

C

Ecus quidam nativus unà cum ductore fuo Salisburga profectus S. Quirinum jejunus invifere ftatuit: & jam Oenum tranfiens cum per faltus, nemorum deferta, vallium ac montium loca peragraret, ductor ejus famis impatiens monet, ut jejunium frangat, fe enim præ fame ulterius progredi non poffe, qui ait, non infringam jejunium, nifi voto meo prius perfòluto, cui ductor: age, ut lubet, ego non patiar me hîc inedia confumi atque hæc dicens ftatim ab co difceffit, quo abeunte, cœcus jam omni ope deftitutus & vel medio in deferto defertus, remanet folus inter abrupta montium ac vallium, ignarus omnis prorfus confilii; qui tanden humanis auxiliis denegatis ad Deum converfus ait. O bone Chrifte Redemptor, ô Jesu Lux animæ meæ, fuccurre mihi mifero : ô S. Quirine Martyr Chrifti, orbe toto celeberrime, fac interceffione tua, ut illuftrentur oculi mei, ne hîc tam miferè peream, feris beftiis efca futurus. At ftatim ut hæc fufis lachrymis protulit, lux quædam fubobfcura oculis ejus infufa refulfit, quæ ad viam demonftrandam fatis erat, licet necdum plenè rerum imagines difcernere poterat. Ut autem venit ad fepulchrum S. Quirini oculorum caligine omni abstersa vifum perfectiffime recepit. Qui rerum pulchritudinem admirans quafi renatus fibi videbatur, Deo & Beato ejus Martyri Quirino perpetua cum laude immenfas gratias retulit.

De

[blocks in formation]

Puella quædam ab incunabulis,omni prorfus facultate grefsûs privata, ita ut plantæ pedum clunibus adhærefcerent, in die Sanctorum omnium à parentibus tum-,

atque
via tandem conclufi tenentur, donec
in Tegernfee campanam iterum reducerent.
Quo facto liberè ad fua redeunt.

De fure, qui compatri fuo bovem
& marsupium abftulit.

Uidam nequam bovem compatri fuo

Sed

be S. Quirini fuit oppofita. Quæ cum per-Q furtive abftulit, ac infuper die quaactis jam facris & populo abeunte, fola divinis precibus vacaret, ac multis fufpiriis & lachrymis Dei Martyrem Quirinum invocaret: fenfim facta nervorum refolutione plantis novellis fe dirigi percipit, ut recto ftatim greffu perfecte incedere potuerit. Quo vifo miraculo pulfatis campanis fit undique concurfus populi, qui Deum ob tam præclarum pietatis munus per Martyrem ejus præftitum laudare ac prædicare non defiftunt.

[blocks in formation]

ANno à partu Virginis CCCCXXII. Megilonis Abbatis tempore, Epifcopus quidam Galliæ Aran nomine, fingulari amicitia Megiloni junctus inter colloquium familiare innumeris propè miraculis S. Quirini auditis, aliquas ejus reliquias ab eo petiit, five ad bellum, five quocunque ei foret eundum. Qui ait, elapfam S. Quirini particulam in Ilminenfi cœnobio fervari ex qua aliquid, fi velit, fecum facile auferre poffit. Hic verò in Tegernfee id minimè fas effe, ubi integrum ejus corpus feryaretur reconditum. Is confilio ejus acquiefcens venit Ilminam & impetratâ S.Quirini particula, in sinum expandit fyndonem reliquiarum capfam aperit, atque appenfis schedulis lectis diligenter easdem inquirit, cúmque jam nomen & reliquiæ S. Quirini in ejus manum veniffent, confeftim omnes pavimento profternuntur, & tam ipfe quam omnes alii præfentes, cæcitate funt percuffi ac prope amentes effecti. Hoc folum virium in eo remanfit, ficut ipfe retulit, ut collectis reliquiis capfam recluderet, ac fuper altare poneret. Res fanè mira & ftupenda. Tandem cum per modum crucis fe ultrò in terram profternerent omnes, ac fufis lachrymis divinum auxilium implorarent, inter longa fufpiria vires receperunt pariter & vifum.

De Clerico, qui ex Tegernsee cam-
panam abftulit.

Clericus quidam ex ftirpe regia & in aula Regis præcipuus, campanam cæteris meliorem ex Tegernfee rapuit, ac in fuam poffeffionem transtulit, Boening appellatam. Qui cum poftea in longinquas difcederet partes fratres Monafterii campanam reduxerunt. Quo comperto ille furens ac fæviens fratres infequitur, & campanam S. Quirino iterum aufert. Nec mora, cum adhuc vix mille paffibus eam extuliffet, fubito à doemone correptus, atque diu multúmque agitatus, inferis fpiritum reddidit. Ductores verò campana ulterius progredi non valentes, fpiritu vertiginis exagitantur Tomus II.

dam folenni non multò poft templum S.Martyris ingreffus eidem compatri fuo marfupium cum triginta denariis præfcidit,putans S. Quirinus fic eum in templo detinuit, ut cum priori fcelere fe impunè fore. apertas ejus januas egredi non potuerit. Poft exitum aliorum omnium ædituus ignoinquit, quid hîc rerum agis? cui ille, netum hunc hominem confpicatus. Heus tu, fcio. Hic inftat in nomine Chrifti dic, quidnam hic tibi contingit? confufus ille de furto bovis ac marfupii confitetur. Nec fcelus fuum in compatrem commiffum fe id reftituiffe ait, ac propterea exitum ei à S. Quirino denegari. Quod cum omnibus innotuiffet quæfitus compater, accerfitus, cui fur redditis nummis optionem dedit eligendi unum ex decem fuis bobus, quem vellet, ac ita demum fur exit, reftitutione prius facta, & S. Quirinus ab omnibus laudatur.

De vidua, cujus domus manfit in

tacta ab incendio.

VIdua paupercula videns incendio villam

undique conflagrare, ac nefciens quonam fe verteret, admonetur à filia, ut S. Quirinum invocet. Quæ ftatim intimo gemitu exclamat. O pie Quirine, libera me ab igne. Hac voce emiffa fubito ventus adveniens, elevatum ignem undique difperfit, ut tota villa igne abfumpta, fola domus viduæ intacta permanferit.

De milite, qui equum fuum de-
vovit S. Quirino.

Mlles diu ab hofpite in carcere detentus

ac fpe vitæ dubius S. Quirinum invocat, cui fe tali voto fubjicit, quod per eum ex vinculis liberatus meliorem equum ei offerret, quem domi haberet. Nec mora, liberatur ex vinculis 'debitáque gratiarum actione & devotione in Tegernfee properat, equum Ecclefiæ valvis alligat, cum pecuniæ penfione redimere volens, folidum imponit altari & egreditur. Sed equus folutus immotus perftat, nec ullo modo divelli poteft. Ipfe argentum duplicat, nec adhuc folvit equum: neque prius eum folvere potuit, quam feptimo folido impofito.

De Pane in lapidem converfo.

IN fefto translationis S. Quirini fidelium

turba confluente quidam panem fuum offerendum tumbæ Martyris per alium transmifit. Quem ille fufcipiens, deportavit quidem, fed ex avaritia ibi non dimifit. Rediens itaque cum pane votivo prandendi hora cum aliis hominibus difcumbit, &

H

voti.

votivum panem apponit. Quem cum infcindere voluit, panis in lapidem converfus obriguit, & cultellum lædens abjecit eum in viam publicam, ac receffit. Quidam verò nobilis juxta viam habitans levavit dictum lapidem, atque eum pro mirando fpectaculo in honorem S. Quirini Martyris & Regis omnibus oftentare non ceffavit.

De vino per hoftes Monafterio ablato.

Rat vinum deferendum ad Monafterium emptum in vicinia à Præpofito cellarii, quod hoftes interceperunt ac fecum abftulerunt. Aderat feftum S. Andreæ, nec habebant fratres, quod biberent. Itaque hora tertia fratres fepulchrum Martyris cum cruce circumeunt, orârunt violentiam prædonum repelli, qui eos tali triftitia affecerant. Exaudivit S. Quirinus, ac fequenti nocte fuerunt octo prædonum excæcati.

De milite, qui bostem fugientem perfequens, Ecclefiam S. Quirini combuffit.

Miles fugientem hoftem perfequens usque in Ecclefiam S. Quirini in Tundorf nec eum extrahere valens ignem Ecclefiæ subjecit, atque hunc cum illa combuffit, quia lignea erat. Poft incendiarius ifte pontem tranfiens lapfus ab equo, gravi cafu femur elifit. Deductus domum extenuari corpore cepit, donec penitus deficeret,

ac miferrimè vitam finiret.

De juvenca, quæ S. Quirino devota

S. Georgio fuit oblata.

De muliere petram habente
in lingua.

Mulier ægra venit ad S. Martyrem, cui

petra in lingua hærens excreverat adeo ut vitelli ovi haberet magnitudinem, quæ cum pia devotione oblatum munus imponeret altari, atque illud deofcularetur,confeftim illud onus petræ à lingua decidit.

De torque ex pane confecto, de quo fanguis emanavit.

ANcilla cujusdam Matrona in Norico pro

pe Iftrum paralyfi habens brachium collapfum ex pane torquem conficit, quem oblationis gratia brachio circumpofuit, Do minam fuam obnixè rogans, ut eam venire permitteret ad feftum translationis B. Quirini Martyris, quæ graviter eam objurgans increpat, & domi refiftere jubet. Altera

die rurfus obnixius Dominam orat fecum portans votivum fuum panem, quæ adhuc commotior ad opus eam redire compellit, ac fimul torquem de manu ejus raptum con fregit; ex quo ftatim fanguis erupit. Hæc perterrita facultatem eundi ad S. Quirinum ei conceffit, atque ociùs rumore miraculi circumquaque divulgato turbæ propè innu

meræ eam cum pane cruento comitantur

usque in Tegernfee; ubi cum panem hunc votivum & jam divinitus confecratum altari imponeret, debile brachium sanitati priftinæ reftituitur. Panis ifte velut rofeo tinctus fanguine Martyris, flentibus præ gaudio populis cum admiratione fumma univerfis demonftratur. Aderant tunc temporis fratres Altahenfes S. Mauritii, qui multis lachrymis impetratam partem ejusdem panis à Patre loci Udafchalco pro miraculi evidentia domum deportaverunt.

plum diu ingredi non po

tuit.

ALio ejusdem fefti diei tempore quædam

Quidam Oenepontanus juvencam B.Quirino devovit, ut fui armenti Protector fieret, qui cum in itinere effet voti perfol vendi gratia longioris viæ tædio captus, intra fe ait: quid differt voviffe Quirino & De muliere pomposè veftita, que temdare Georgio? an non unum funt in cœlo, & fi quid habent, nonne fimul habent ? Ergò devotum uni, perinde eft, ac fi effet devotum alteri. His dictis juvencam duxit, in montem S. Georgii, quo cum perventum effet, conftitit immota, nec ultra progredi potuit: urgetur ftimulis funibus ac fuftibus, nec tamen procedit, fed omnibus præbet de fe fpectaculum. Abbas loci accerfitur, & hæc videt, fed fruftra impellendo laboratur. Hanc velut dæmonis arte ligatam, afperfit aqua confecrata, iterúmque trahi jubet, fed nihil magis proficit. Interrogatur fponfor de voto, qui voti commutationem eis exponit. Abbas vaccam folvi ac dimitti jubet, quocunq; tandem fpontè ire vellet. Soluta ftatim feftinavit, & tam præproperè cucurrit, ut de montis illius præcipitio in imam vallem caderet omnino illæfa permanens, atque hinc per devia tamdiu cucurrit, donec per fylvam fine præduce usque in Tegernfee perveniret, fponfor inveftigans fugientem, ficut laffus itinere eam affequi potuit omnibus admirantibus rem geftam ordine expofuit, & de vote fuum votum complevit.

liberalis formæ mulier pomposé compta & veftibus fuperbè ornata, ut omnibus fpectaculo effet, templum hic ingredi voluit: fed nec fola nec à multis adjuta limen tranfire potuit. Id complures ex muliebri imbecillitate ei accidiffe putârunt, eam denuò adducunt. Sed cum ad valvas perveniffet nulla vi aut arte ingenii introduci potuit. Quæ pudoris rubore fuffufa & tædio affecta dum regredi ad hofpitium nititur: nixa pedibus, loco dimoveri nusquam potuit. Afferuntur facræ candellæ ardentes, quæ in manus eidem dantur, ut fic introire tentet, nec quicquam tamen proficit. Tandem Sacerdote adhibito confeffa exceffus proprios, cum aditum templi expetit repellitur. Secundo confeffa iterum repulfam patitur. Tertio demum purè confeffa fatisfactione cum flagello fufcepta, cum vera cordis contritione, in præfentia populi, humiliter eft ingreffa.

De

« ElőzőTovább »