CATALOGUS EPISCOPORUM RATISPONENSIUM In Libros III. divifus AUCTORE LAURENTIO HOCHWARTO Jurium Doctore & ejusdem Ecclefiæ Presbytero Canonico. Ex Autographo Auctoris auctiori & emendatiori Cum alio item Codice collatum edidit ANDREAS FELIX OE FELIUS. De Vita& Scriptis LAURENTII HOCHWARTI Thurfenreutani Bavari Doctoris Theologi & Ecclefiar. Cathedr. Ratisponenfis & Patavienfis Canonici Commentatio Prævia L ANDREA FELICIS OE FELII. AURENTII HOCHWARTI, quod fcripta hactenus latuerint, obfcurior in præfens memoria fuit, nec nifi nomen viri complexa. Quo æquius me facturum exiftimo, fi brevi commentatiuncula eam, quam ipfe Rebus Patriæ circumfudit lucem, in Auctorem reflectere conatus fuero; ísque ea ratione non tam noftro (quod fentio, quam fit debile) quam proprio lumine RATISPONENSIBUS fuis, antiquiffimis Bojoaria Civibus, celebratior fiat atque notior, quorum RES præcipuè SACRAS, ab ipfis agnitæ veritatis Chriftianæ incunabulis, infigni Commentario ad fua usque tempora copiofiffimè deduxit. Opportunè autem & non fine quodam ignavæ pofteritatis velut præfenfu accidit, ut vitæ benè geftæ feriem binis ad amicum Epiftolis ipfe breviter adumbraret, quodque fuis præftiterat officium, nec expectabat viciffim, noviffimè ipfe præftaret fibi. Latebant dictæ Epiftolæ cum aliis viri diligentiffimi lucubrationibus ineditis, donec eorum Indicium Eruditis fecit locupletiffimæ Emmeramenfium Bibliotheca Catalogus CELSISSIMI PRINCIPIS non folùm juffu fed etiam opera (quam rarò fibi fummunt in minori longè faftigio Præfules) cum Orbe Litterario commmunicatus. (r) Nihil ergò potius habui, quam ut ad illius ditiffimi thefauri Custodem R. P. D. FROBENIUM FORSTERUM Principalis illus Abbatiæ Priorem, Mufis & Gratiis notiffimum nomen, confugerem, & in re litterarum, quibus ille (r) P. II. Inter Codd. MSC. Num. CCCLVI. fignatus p. m. 57. nun nunquam non præfto fuit, auxilium peterem. Facile fuit impetratu à viro humaniffimo eodémque doctiffimo, quod ad memoriam Scriptoris meritiffimi reftaurandam peti cernebat. Utque eft officiofà animi promptitudine, non folùm voti compotem illicò fecit, fed quæ rogaveram manu infuper fuâ ex indicato Codice defcribere non detrectavit, ne (ut amiciffimè caufabatur) aliena, caracteribus Hochwarti fanè difficillimis minus affueta, errores fpargeret. Huic igitur Clariffimo Viro debentur, quæ hic leguntur Epiftolæ: quibus Auctor HOCHWARTUS potiores vitæ fuæ, inter pietatis & litterarum officia actæ, Periodos complexus, indolis fimul iconem ea, quæ inter amicos multorum annorum ufu probatos obtinet, ftili libertate ingenuitatéque animi expreffit, quæ fi intercidiffent, jejunam valde & exilem parúmque cohærentem diligentiffimi hujus Hiftorici Bavarici notitiam habitari eramus. Utraque ad virum illis temporibus non incelebrem JOANNEM HASENBERGIUM Bohemum, veterem amicum & comilitonem exarata eft, quem ego eundem puto, qui Lipfiæ fefcenninis illis fuis, pro veteri verbo, rifum fecit, & ri diculus fuit. (s) Laurentius Hochwartus Thyrfirutinus (t) Joanni Hafenbergio Hinc A Micitia conflata frivolis ex rebus ad quamvis aurulam facile difflari; ex " », tunc " (s) Eodem Hafenbergio Præceptore ufus eft JOANNES JACOBUS FUGGERUS, Bavariæ no- (t) Thürfenreitt, quod Brufchius cent. I. Monaft Germ S. Waldfaffen. p. m. 66 b. Edit. (s) (t) (u) » tunc mortui nomine nominandum, & quantum in ipfis effet, non tam ad » Stirpem propagandam quam ad augendum coetum Sacerdotalem educan(x) 99 dum. Poft hoc votum ego natus fum cordus (x). Quem cum parentes Scholis tradidiffent, nondum Sexenni mihi mortui funt ambo intra duos menfes. »Ob hoc ingeniofa paupertas extra patriam deinde me fere provexit (detrivit) in Scholis illis trivialibus, in quibus puer illa prima rudimenta perdidici. Adolefcens autem Lypfiam me contuli, bonarum illic artium & ,, linguarum mediocrem cognitionem mihi parans per feptennium, ubi & ,, in magiftrum artium, ut nofti, fum promotus & in amicitiam tuam receptus. Qualis illic in religione, etiam tum Mifnia jam lutheranizante, ,, fuerim, novifti probe. Nec mihi mutatus eft animus hodie. رو "Cæterum ex Lypfico gymnafio difcedens apud Fruxinum in Schola » Cathedralis Ecclefiæ ludum aperui plus triennio, illic in Chorepifcopum (Suffraganeum vocant) promovendus fi permanere diutius voluiffem : fed animus erat Studiis majoribus operam impendere. Quapropter Ingol» Stadium petens illic publico ftipendio bonas litteras profeffus fum; & interim Theologorum Jurisperitorúmque Lectoria obambulans ea didici » quæ poft ufui poffent effe. Cum autem vocarer ab Abbate meo Waldfaffenfi VALENTINO in Patriam, Thyrfirutinus parochus futurus, & jam ubique facerdotium Papifticum, ut fectæ vocant, malè audiret ac etiam » contemneretur, ego tam non abhorrui à Sacris, initiandus parentum voti memor, ut etiam temporibus iniquiffimis Chrifto nomen darem in », facerdotem ritè ordinatus. Quo nomine ftatim in patria Parochiali ,, Ecclefiæ Triennio præfui, populo fatis ob prædicationes acceptus; facile enim tum, quia currebam folus quia currebam folus, etiam vincebam. Sed », quia me Deus uno loco confiftere nolebat, Epifcopo Ratisponenfi vo,, lente Ratisponam acceffi, & primum in Parochiali Ecclefia ad S. Ulri» cum cooperarium Sacrorum egi. Ibi cum Sermones ex Ecclefiæ Doctori,, ribus fedulo collectos, adhibita, mihi à Deo collata & in fcholis exercitatà ́, benè tradendi ratione, ex cancellis pronuntiâffem, concurfus ad me ,, factus eft ingens. Quamvis enim in decem Ecclefiis illic prædicatio fie», ret, tamen nec unus prædicatorum inveniebatur qui Evangelio diligen,, ter exponendo ftuduiffet, fed omnes erant contenti, fi pofthabito Evan,,gelio quicquid in buccam veniret tamdiu deblaterarent adidanti, dum ,, horologii confumeretur arenula. Itaque me Saulem inter Prophetas ,, admirabantur, adeo ut poft menfes quatuor Emmeramicus Abbas Am,, brofius in Proviforem me fuæ Parochiæ ad Rupertum adfcifceret. Illic ea fum ufus modeftia, ut cum parum authoritatis effe in me, ut qui mercenarius & nondum fatis cognitus effem, à controverfis dogmatibus abftinuerim fere, fatius ducens ulcus, cui mederi nequeas, etiam nec contingere quam refricatum exafperare. Cúmque folo Evangelio verbatim expo,, nendo vacarem, ædes, ampla licet, adcurrentibus erat arctior, ita ut reliqui prædicatores hunc populi concurfum, fui contemptum interpre,, tarentur apud fefe. دو " ,,Erant tunc Comitia Cæfarea apud Ratisponam anno Domini MDXXXI. ,, & D. Cochlæus mihi nondum antea vifus, infcio me crebro interfuerat: cui cum placuiffem, adiit me femel atque iterum & tertio, agebátque ,, mecum ut Ratispona relicta fecum Dresdam adirem ad Georgium feliciffi,, mæ memoriæ Ducem Saxoniæ functurus officio concionatoris, & pene perfuaferat, cum ecce tibi Doctor Matthias Luchs Cancellarius Aichftettenfis qui & ipfe coryceus aufcultaverat affiduus in turba nomine Gabrielis Epifcopi fui me convenit, & ad Prædicaturam Cathedralis Ecclefiæ illius ,, invitavit. Nec erant illi foli qui me conabantur hinc abducere. Ego ,, vero deliberatione cum amicis habita postergatis omnibus aliis Aichtadium petere ftatui; quo ut irem honoratior Reverendiffimus Dominus Cardinalis Laurentius Campegius, qui tunc aderat legatus Romani Pon وو دو (x) Cordus, id eft, tarde natus. Contigiffe id circa annum MCCCCXCIII. ex iis conjicio ,,tifi |