Oldalképek
PDF
ePub

PREFATIO

AD LECTOREM.

En tibi alterum Scriptorum meorum Tomum, quem dum diutius expectare cogitur ille, qui anteceffit, factum eft, ut ambo tardius prodirent. Sat cito uterque fi fat bene. Utrum autem cefferit, conatus in laude erit, eventus in cafu, Simul emittere placuit, ut femel hoc labore defungerer & priore emiffo, alteri interim nullæ in hoc temporis intervallo ab homini bus nec obfcure iniquis nec diffimulanter his ftudiis infenfis, aut (quod pene pejus eft) maligne laudantibus infidiæ ftruerentur. Seculi notitia ad hanc cautionem me duxit, cui jam familiarius tranquillæ induftriæ quam tumultuofæ ignaviæ rationes expofcere. Quæ vero circa inftitutum ipfum, ejusque media, finemque ad præcedens volumen præfati fumus, hic quoque locum habere, nemo eorum, qui rerum iftiusmodi rationes tenent, non advertit.

Poterant multa copiofius dici & magnorum virorum exemplis atque teftimoniis inftituti utilitas probari, fi in hac literarum undique circa nos circumfufa luce res jam omnibus perfuafa, argumentis indigeret. Illuftris fane LEIBNITIUS, vir ille tot fecula victurus, quum Rerum Brunsvicenfum fcriptores ederet, & exemplo hoc aliorum quoque Germaniæ populorum induftriam excitandam non vane conjice ret, BAVAROS nominatim velut evocat INVENTUROS DOMI SUÆ QUI

>

BUS IN PUBLICUM PROLATIS ET GLORIÆ SUÆ ET PUBLICA UTILITATI VELIFICENTUR.

Quod etfi confecuturum me hoc meo conatu temere non præfumam, audiretamen &fequi provocantis vocem dum alii fuccedant majores animi impetus edituri, a boni civis officio non abeffe facile mihi perfuafi. Miferebat me tot monumentorum quotidie partim intereuntium, partim appropinquantium exitio fuo, & genti meæ irreparabiliter periturorum. Erant non pauca jam olim oculis fubducta & velut ad beftias, blattas nimirum & mures, condemnata, quæ editionis illa via exitio fubtrahere aut iis æternum carere neceffe fuit. 134 Quædam alia in uno alterove exemplari diutius periclitari indignum fane oculato hoc feculo eaque gente vifum eft, quæ inter primas Germaniæ, uti recte obfervavit illuftris SCHEIDIUS, nuper rebus humanis & immaturo femper bonis literis & acerbo funere exemptus, (a) verum & genuinum hiftoricum e finu fuo protuliffet. Cujus ego originum Guelficarum, magna parte ad Bavaros pertinentium collata opera LEIBNITII, Eckardi, GrueBERI fummorum virorum, conditoris celeberrimi obitu, præter communem literarum jacturam privatim quoque dolenter afficior, quod ille paulo ante obitum fcriptoribus meis, quorum partem priusquam a 3.· publi

(a) Præf. in Bibl. Hift. Gottingenfem. P. I. pag. XLV.

publici juris fierent, nactus fuerat, non leviter fuffragari vifus eft (b), ita ut, fi non fuafor & impulsor operis, approbator certe extiterit. Inter illos vero, qui fufcepto operi & defiderato pollicem maxime preffere, præcipuo loco nominandus venit illuftriffimus aulæ Bavarica Cancellarius ALOYSIUS Wigulæus L. B. de Kreitmair, fcriptis publicis inclytus, & quanta legibus confuetudinibusque gentis noftræ ex vetuftofum monumentorum editione, lucis acceffio fiat, ipfa experientia edo. cus. Ut nihil memorem de CELSISSIMO PRINCIPE Emmeramenfi FROBENIO, qui in privata etiamnum conditione pro fumma in rem litera riam, in qua ipfe eminet, propenfione, non folum verbis me fed & auxiliis excitavit. Eadem reticentia virum de Bavaris jufto opere & brevi comparituro meritiffimum JOANNEM HENRICUM DE FALCKENSTAIN, ut laudibus meis longe fuperiorem modefte pertranfeo, qui me non unis literis, ut in cœpto ex longo labore faftidiofo, perfifterem, ami ciffime cohortatus eft. Ut alios æque de utilitate ejusmodi collectio. num perfuafos officiofo jam filentio pertranfeam, qui de conatu magis quam fucceffu operis mei fecuri, intelligi potius quam nomi

nari malunt.

Aliorum denique, per quos profeci, quique in monumentis fup. peditandis auxilio fuere, fuis locis pro debita ingenuitate mentio facta eft, non tam quod ipforum memoria me Statore indigeat, quam ne beneficiorum pereat; quorum oblivione hoc feculum præ aliis laborare videtur.

Poteram his præmiffis Lectorem meum dimittere, nifi occafione ifthac mihi utendum exiftimaffem, PRÆTERMISSA quædam, quæ tum clapfa vel pofterius cognita fuere, MONITIS PRAVIIS adjiciendi, ante omnia vero, quod præcipue impetrare ab ejus benignitate, hic certe, cum ejus commoditate conjuncta contendo, illud eft, ut sphalmatum typographicorum indicem, iis ipfis monitis, nefcio, quo meo fato crebrius ineptiusque, cum cætera omnia cmendatiffime excufa pro. deant, inquinatis, adhibere non negligat,

Et priori quidem Scriptorum meorum volumine, iis, dc quæ ANDREA RATISPONENSI præfatus fum (c), porro adjiciendum, ejus Hi. ftoriam fundationum nonnullorum Monafteriorum per partes Bavaria Chronico Bavaria fubjungi folitam, infertam legi Tomo II. (d) Colle&tionis fcriptorum rerum Hiftorico- Monaftico-Ecclefiafticarum variorum Religioforum Ordinum, quam magno eruditionis Ecclefiafticæ incremento & comodo inftituit Reverendiffimus ad exemptas Infulas Wengenfes Ord. Can. Reg. D. Aug. Prælatus MICHAEL III., quem in inftituto tam laudabili per viam non turbari e voto fit omnium eruditorum. Magna enim meffis reftat, falci ipfius debita, quam in vepribus & olentibus herbis obtundi cum tantum maturuerit, nobilioris fegetis e dignitate non fit tam indefessi messoris,

Ad

(b) In literis ad Reverendiffimum Præpofitum Pollinganum FRANCISCUM, amœna.
rum juxta ac feveriorum difciplinarum cultorem & fautorem eximium, fæpius

nobis nominandum,

(c) pag. 10. §. IV.

(d) P. II. pag. m. 209.

1

Ad OTTONIS WALDSASSENSIS Chronicon Monafterii fui, quod pag. 50. exhibemus, forte non abs re fuerit obfervaffe ejus edendi neceffitatem atque utilitatem vel inde colligendam, quod Monafterium illud antiquis monumentis fuis variis exutum cafibus usque adeo fuerit, ut Albertus Abbas fimul ac electus fuerat, libellum fupplicem SERENISSIMO MAXIMILIANO EMANUELI ELECTORI anno MDCXCI. XXV. Januarii obtuliffe inveniatur, liceret illi ex archivis Monacenfi & Ambergenfi pleniorem rerum Monafterii fui notitiam petere, conqueftus literas fundationis, e quibus jura fua & officia perdifceret, fibi deeffe. Extat autem, præter hoc noftrum, aliud ejusdem Monafterii Chronicum in Cod, membranaceo Bibliothecæ Kayfersheimenfis, cujus a fe vifi & curfim infpecti fidem mihi nuperrime fecit vir rerum & fcriptorum Ordinis fui Ciftercienfis indefeffus investigator, R. P. Nepomucenus GURTLERUS Jettenpacenfis Bojus, Monachus Alder pacenfis, quem hic publice communis patriæ nomine pro amicitia noftra exhortor, ut fub digniffimi Abbatis fui & difciplinis monafticis, quæ literata pietate maxime vigent, intentiffimi aufpiciis fimilia monumenta, & in his præcipue Domefticos WOLFGANGI MARII fui annales Alder facenfes, illuftri LupWIGIO tantopere defideratos in lucem aliquando proferat, qui Brufchio laudati & a rerum noftrarum fcriptoribus paffim adhibiti, hodie e bibliotheca Bavarica & hominum memoria immerito exulant.

LAURENTII HOCHWARTI fcriptorum Catalogo pag. 157. adjiciendum carmen infcriptum querela peftis in Henrici Stromeri Aurpachii Medici libellum contra peftilentiam, fimul excufum Lipfiæ in officina Schummaniana. 1519. in 4.

Ad ANGELI RUMPLERI Abbatis Farnbacenfis monumenta, quæ pag. 87. in lucem proferimus, GASPARIS BRUSCHII elogium adjicere placet, ex Centuria II. Monafteriologiæ ejus, cura Cl. V. DANIELIS NESSELII Bibliothecarii Cæfarei edita, & laudata collectioni Kueniane inferta excerptum. Ita autem ibi (e) BRUSCHIUS Angelus, Rumplerus cognomento ex vicino pago ortus eligitur in hujus loci Abbatem anno Domini MDI. in menfe Decembri. Pater bonus & eximie doctus, qui nil tam amabat quam verfari in literis & libris indefinenti ftudio. Præfuit is inter diffi cillima tempora plurimis gravatus ( ut ipfe in Chronico, quod de Monafterio fuo fcripfit, mire conqueritur) exactionibus, quibus totum cœnobium pene exhauftum fuit. Præfuit autem annis XII. utiliter. Vidit bellum Bavaricum, quod ipfe & profa & ligata oratione defcripfit. Scripfit plurima imprimis vero præter jam dicta dialogorum de contemptu Mundi Libros VI. geftorum Bavaria Libros VI. calamitatum ejusdem librum unum, fermones varios, carmina varia, epiftolas plurimas. Ornavit circumquaque templum fuum variis infcriptionibus, præci pue verò verficulis, quorum non fuit infelix confarcinator (f). Habuit amiciffimum Wolfgangum Marium Abbatem Alderacenfem & ipfum mediocrem verfificatorem, cum que ftudia & exercitia fua contulit. Obiit anno MDXIII. fepelitur in meridionali abfide prope aram S. Benedicti."

[ocr errors]

(e) T. II. p. m. 115. colle&, memoratæ.

(f) Certe Bruschio non impar, aliquando etiam fuperior.

Ad

[ocr errors]

Ad pag. 245. ubi Excerpta ex BURCKARDI ZENGGII Chronico Auguftano inedito damus, nivei candoris & infucati animi hominis, velim panno noftro fummi Philofophi Philologique JACOBI BRUCKERI Purpuram affui, qui in recondita eruditione referta Differtatione de vita & fcriptis ACHILLIS PIRMINII GASSERI Lindavienfis, ubi de optimis plurimisque fontibus, e quibus auctor ille annales Auguftanos haufiffet, inter alia fentit fcilicet non unum nec unius generis libros fcriptos ad mamus GASSERUS habuit, fed & optimæ notæ & a coævis viris üsque munerum gravitate confpicuis confcriptos: quorum haud unum noftris quoque oculis vifum & lectum eft. Inter quos præcipue fufpicimus CHRONICON ✔ BURCARDO ZINCKIO Senatore Auguftano medio feculo XV. confcriptum. Hæc illuftris BRUCKERUS apud amoeniffimæ eruditionis fcriptorem & amicum ejus atque mufarum, Cl. JOANNEM GEORGIUM SCHELHORNIUM (g), cujus gemini Germaniæ literate luminis favore atque adeo amicitia me quoque gaudere, inter præcipua vitæ meæ literariæ decora merito computo. Ipfe GASSERUS V. Cl. JOANNIS BURCHARDI MENCKENII CUra, (h) e Codice autographo Bibliothecæ Ducalis Saxo - Gothanæ editus, ad annum MCCCCXX. (i) Burckardi noftri diligentiam in confcribendis fua memoria Auguftanis geftis laudat. Operæ pretium igitur fuerit integrum viri integerrimi opus non diutius preffum delitefcere, emortuis haud dubie, fi quæ fuerunt, premendi rationibus.

Ad NICOLAI BURGMANNI Decani Spirenfis Hiftoriam Impp. & Regum Spira fepultorum pag. 598. a me productam addendum, auctoris hujus mentionem etiam fieri in actis exauctorationis Wenceslai ad annum MCCCC. apud Urftifuum P. II. p. m. 182.

Hæc fere funt, quæ ad præcedentis Tomi Monita prævia addenda judicavi; ad hujus vero, utpote recentioris curæ, quod porro adjicerem, nihil fuppetit, (k) præter Voтum, ut labore meo excitati alii, quod fupereft ejusmodi monumentorum (& fupereft fane quam plurimum) diligentius quam antehac factum, conquirere & in communis patriæ bonum pofteritati typorum beneficio afferere in animum inducant, facturi rem ipfis honorificam, utilem civibus, patriæ deçoram, Quid autem

Quid dignum ftolidis mentibus imprecer?

Opes, bonores ambiant:

Et cum FALSA gravi mole paraverint,
Tum VERA cognofcant BONA, (1)

(g) Tomo XII. amoenit. literar. p. m. 1037.
(h) Tom. I. Rer. Germ. pag. 1315.

(i) pag. m. 1564.

(k) Lapfum memoriæ fi excipias, quo in Monito pravio ad Bonizonem Pauli
Bernriedenfis opufculum de rebus geftis Gregorii VII. a Gretfero Ingolft, 1610.
in 4. editum, Tengnageliana collectioni, quæ A.1612. ibidem prodiit, tribuitur,
(1) Boetius de confolat. Philof. Lib. III. Metr. VIII.

ORDO

« ElőzőTovább »