Imagini ale paginilor
PDF
ePub

illa, quâ nos induit Apostolus *. Et scriptum est †, quòd rex concupiscet decorem conjugis suæ, quæ fortis erit in muneribus, cujus omnis gloria intrinsecus. Denique, signavit suos Dominus, quos et in morte, et in resurrectione agniturus est ‡. Cur non potius respiciunt ad id quod proximè dixerat, et cui hanc ipsam sententiam connectit §? Licèt is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen eum qui intus est, renovari de die in diem. Quòd autem Apostolus clausulam illam subdidit, de manifestatione coram tribunali Christi, magis eos stringit: cùm prius dixisset nos et domi, et peregrè agentes, contendere ut illi placeamus. Cùm per domum, corpus intelligat, quid est illud peregrè? Ut ergo nihil addamus, verba sine interprete hoc loquuntur; nos, et in corpore, et extra corpus, contendere ut placeamus Domino: deinde, nos sensuros Dei præsentiam, cùm ab hoc corpore separabimur; jam non per fidem ambulaturos, sed per speciem; quoniam hoc terræ pondus, quo premimur, nos à Deo, quasi maceries, longo intervallo separat. Isti nugatores contrà, nos per mortem longiùs à Deo discessuros garriunt, quàm dum sumus in hac vita. De quibus enim scriptum est ||: " Domine, in lumine vultûs tui ambulabunt;" Item, " Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quòd filii Dei sumus;" et multa ejus generis; his et lumen vultûs Dei, et Spiritûs testimonium adimunt. Quod

* Ephes. vi.
§ 2 Cor. iv.

† Psal. xliv.
|| Psal. lxxxviii.

‡ Apoc. vii.
Rom. viii.

si verum est, feliciores nunc sumus, quàm post mortem. Etsi enim sub elementis hujus mundi vivimus, habemus tamen habitationem et politiam (i. e. πολιτείαν) in cœlis, ut ait Paulus §. Ubi autem veternus ille, et rerum omnium oblivio animas à morte exceperit, perdunt quamcunque habent suavitatem gustus spiritualis. Meliùs nos docent sacræ literæ. Corpus, quod corrumpitur, aggravare animam, et terrenâ habitatione deprimi sensum multa cogitantem. Si corpus animæ est carcer, si terrena habitatio, compedes sunt; quid anima soluta hoc carcere, exuta his vinculis? nonne sibi redditur, et quasi se colligit? Ut dicere liceat, tantum illi accrescere, quantum decrescit corpori? Velint, nolint, hoc semper in confesso est; ubi molem hanc corporis abjicimus, cessare pugnam illam spiritûs adversus carnem, et carnis adversus spiritum. Denique mortificationem carnis, esse vivificationem spiritûs. Tum igitur anima, excussis sordibus, verè est spiritualis, ut consentiat voluntati Dei, nec sentiat carnis tyrannidem sibi repugnantem: ut in hâc tranquillitate resideat, nihil aliud, quàm Deum cogitans. Et tunc scilicet dormit, cùm elevare se, nullo pondere aggravante, potest? Tunc stertit, cùm multa percipere sensu et cogitatione potest, nullo impedimento interpellante ? Hæc non solùm errorem istorum produnt, sed etiam malignitatem contra Dei opera et virtutes, quas eum in Sanctis suis operari Scripturæ prædicant *. Nos ag

* Philip. iii.

† Prover. iv. 18.

noscimus Deum velut nascentem in Electis suis, et de die in diem crescentem; quod nos docet Sapiens: Justorum, inquit, semita, quasi lux crescens in perfectum diem. Et affirmat Apostolus *: Quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Domini Jesu. Isti non solùm opus Dei ad tempus intermittunt, sed etiam extinguunt. Qui prius ibant de fide in fidem, de virtute in virtutem, et beatitudinis gustu fruebantur, cùm se in Dei cogitatione exercerent, eos et fide, et virtute, et omni Dei cogitatione exuunt; desides tantùm et veternosos in stratis collocant. Quomodo enim perfectum illum interpretantur? An existimant animas perfici, cùm dormiendo saginantur; ut pingues et nitidæ offerantur in conspectum Dei, cùm ad judicium sederit? Si micam salis haberent, non ita crassè balbutirent de animâ: sed quantum distant cœli à terrâ, cœlestem animam a terreno corpore discernerent t. Ergo, cùm desiderat Apostolus dissolvi, et esse cum Christo, an illis videtur velle dormire, ut nullo ampliùs Christi desiderio teneatur? Nempe, hoc fuit ejus desiderium, qui sciebat se aliam ædificationem habere ex Deo, domum non manu factam, si terrestris domûs sui habitacula dissolveretur. Pulchrè verò esset cum Christo, qui desineret vivere vitam suam!

Quid? an non horrent ad vocem Domini, qui vocans se Deum Abraham, Isaac, et Jacob ‡, simul respondet, se Deum esse viventium, non mortuorum §? Neque

*

Philip. i. 6.
Matth. xxii. 32.

† Philip. i. 23.
§ Mar. xii. 27.

igitur ille est eis in Deum, neque illi sunt in populum. Sed aiunt hæc tum demùm vera fore, cùm mortui suscitabuntur ad vitam. Cùm etiam verba sic se habeant; de resurrectione mortuorum non legistis quod dictum est? non tamen sic se explicant. Cùm enim Christo negotium esset cum Sadducæis, qui non resurrectionem modò negabant, sed animarum quoque immortalitatem, hoc uno verbo duos errores convicit. Nam si Deus, viventium est Deus, non mortuorum; Abraham autem, Isaac et Jacob, defuncti erant hâc vitâ, cùm Mosi Deus loqueretur, dicens se eorum esse Deum, colligitur ergo eos aliam vitam vivere. Esse enim eos oportet, quorum Deus se Deum facit. Unde et Lucas addit : Omnia enim illi vivunt; non intelligens omnia vivere Dei præsentiâ, sed ejus virtute. Hoc ergo relinquitur, Abraham, Isaac, et Jacob, vivere. Cui sententiæ accedit illud Apostoli *: Sive vivimus, Domino vivimus ; sive morimur, Domino morimur; sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut vivis dominetur, et mortuis. Quid poterat solidius erigi ad fulciendam fidem nostram, quàm dicere, Christum mortuis dominari? Non enim dominari potest nisi his qui sunt; cùm subjectos esse oporteat, ubi sit imperium.

Ecce etiam testimonium contra eos ferunt in cœlo, coram Deo, et angelis ejus, animæ martyrum, quæ clamant voce magnâ sub altari: Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terrâ *? Et datæ sunt illis stolæ albæ, et dictum est illis, ut requiescerent adhuc tempus modicum; donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum qui interficiendi sunt, sicut et illi. Clamant mortuorum animæ, dantur illis stolæ albæ. Quid, O spiritus dormitorii, vobis sunt stolæ albæ? pulvinaria scilicet, in quibus ad somnum decubent! Videtis jam stolas albas somno non convenire. Vigilent oportet, quæ sic induuntur. Quod si verum est, haud dubiè stolæ albæ principium gloriæ designant, quod Divina Liberalitas martyribus impertit, donec expectatur dies judicii. Non enim novum est, in Scripturis stolam albam, gloriam et festivitatem figurare et gaudium. Nam in vesti candidâ Dominus in visione conspectus est Danielit. Apparuit hoc habitu Dominus in monte Thabor 1. Apparet Angelus Domini ad sepulchrum mulieribus in veste albâ §. Apparent eâdem specie angeli discipulis in cœlum respicientibus, post Domini ascensionem ||. Eadem fuit species angeli apparentis Cornelio 1. Et cùm filio, qui, dissipatâ substantiâ, ad patrem reversus erat, reddita est prima stola, symbolum fuit gaudii et festivitatis **. Deinde, si clamabant mortuorum animæ, non dormiebant. Quando igitur isto sopore perfundi cœperunt? Neque mihi obtrudat quispiam, quòd sanguis Abel cla

* Rom. xiv. 8.

* Apoc. vi. 9.
§ Matth. xxviii. 3.
Actor. x. 3.

+ Daniel. vii. 9.
Marc. xvi. 5.

‡ Matt. xvii. 2. || Actor. i. 10.

** Luc. xv. 22.

« ÎnapoiContinuă »