cum bestia agri, et cum volucre cœli, et cum reptili terræ; arcum, et gladium, et bellum conteram de terrâ ; et dormire eos faciam absque terrore. Moses * verò : Dabo pacem in finibus vestris, et non erit qui exterreat. In libro verò Job † : Et habebis fiduciam propositâ tibi spe, et defossus securus dormies. Requiesces, et non erit qui exterreat, et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Cujus rei nos Latinum quoque proverbium admonet: "Dormire in utramque aurem," pro "securè agere." Dormiunt igitur et pacem habent viventium animæ, quæ verbo Domini acquiescunt, nec præire Dei sui voluntati cupiunt: sed quò ille vocaverit, sequi paratæ, sub ejus manu se continent. Quod illis perceptum est : Si moram fecerit ejus veritas, expecta illam. Item §, In spe et silentio erit fortitudo vestra. Cùm autem expectant aliquid quod non vident, et desiderant quod non habent, constat pacem eorum esse imperfectam. Rursum, cùm certo expectent quod expectant, et fide desiderent quod desiderant, clarum est, quietum esse desiderium. Hanc pacem auget et in melius provehit mors, quæ hujus mundi militia solutos, et quasi exauthoratos, ducit in locum pacis : ubi dum toti animo et aspectu in Deo hærent, nihil habent melius, quò avertant oculos, aut desiderium retrahant. Deest tamen adhuc quiddam, quod videri cupiant: nempe, summa et perfecta Dei gloria, ad quam semper aspirant. Ut nulla sit illis impatientia desiderii, non * Levit. xxvi. 6. ‡ Habdo. ii. 3, † Job. xi. 18.. dum tamen plena et perfecta quies. Siquidem requiescere dicitur, qui est ubi esse appetit; nec modus desiderii finem habet, nisi eo pervenerit quò tendebat. Si autem oculi Electorum ad supremam Dei gloriam, velut ad scopum, collimant, semper in cursu est eorum desiderium, donec impleta fuerit Dei gloria: cui implementum affert Dies Judicii. Tunc verum erit illud: Satiabor, cùm evigilavero, aspectu vultûs tui *. Ut autem reprobos omittamus, quibus quid accidat, non magnæ curæ nobis esse debet, velim mihi bonâ fide respondeant, unde illis spes resurrectionis, nisi quia Christus resurrexit? Ipse est enim primogenitus mortuorum, et primitiæ resurgentium. Quemadmodum ille mortuus est et resurrexit, ita nos in eo morimur ac resurgimus. Si enim mors, cui obnoxii eramus, vincenda illi fuit per mortem, haud dubiè mortem eandem subiit, quam et nos, atque idem in morte passus est, quod nos patimur. Id planum facit veritas, cùm vocat primogenitum mortuorum, et primitias resurgentium †. Atque ita docuit, ut fideles in media morte ipsum sibi ducem agnoscant et dum mortem suam ipsius morte sanctificatam aspiciunt, nullam ejus maledictionem formident †. Quod significat Paulus, dum ait, conformem se fieri morti ejus, donec perveniat ad resurrectionem mortuorum §. Hanc enim conformitatem, hic per crucem inchoatam, prosequebatur, donec eam morte adimpleret. Nunc paulisper, O Somniatores! redeatis ad cor, et * Psalm. xvii. 15. 1 Арос. і. 5. † Col. i. 18. vobiscum cogitetis, quemadmodum Christus mortuus est. Num tunc etiam dormiebat, cùm vigilaret in salutem vestram ? Non sic ipse de se loquitur? Sicut, inquit *, Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso? Qui in se vim vitæ habet, quomodo eam perderet? Neque mihi respondeant, hæc ad divinitatem spectare. Si enim ei datur qui non habet, homini igitur, non Deo, datum est in se habere vitam †. Cùm enim Jesus Christus Dei sit Filius, et Hominis; quod est naturâ ut Deus, id est gratiâ ut Homo. Ut sic de plenitudine ejus omnes accipiamus, et gratiam pro gratiâ. Apud Deum vitam esse si audiant homines, quantum inde spei concipiant: cùm simul sciant, peccatis suis nubem inter se et Deum oppositam? At hæc demum verè magna consolatio est, quòd Deus Pater Christum unxerit oleo lætitiæ præ consortibus: quòd ipse Christus homo acceperit à Patre dona in hominibus, ut in naturâ nostra vitam reperire possimus. Quâ ratione legimus turbam post suscitatum puerum glorificasse Deum, qui dedisset talem potestatem hominibus. Hoc profectò vidit Cyrillus, qui nobiscum in hujus loci explicatione consentit. Cùm autem dicimus Christum, quatenus homo est, habere vitam in semetipso, non ipsum sibi causam esse vitæ dicimus: sed hoc tantum, omnem vitæ plenitudinem à Deo Patre effusam esse in Christum hominem. Quod familiari similitudine planum fieri potest. Fons, ex quo omnes hauriunt, ex quo rivuli defluunt et derivantur, aquam in semetipso habere dicitur: nec tamen ex semetipso, sed ex scaturigine, quæ illi assiduè subministrat quod et rivis labentibus, et haurientibus hominibus sufficere possit. Ergo Christus habet vitam in semetipso, hoc est, vitæ plenitudinem, quâ et ipse vivat, et suos vivificet; non tamen habet ex semetipso, quemadmodum ipse alibi testatur, quòd vivit propter Patrem. Et cùm in se, ut Deus, vitam haberet, ubi hominem assumpsit, donum accepit hoc à Patre, ut vitam eâ etiam parte haberet in semetipso. Hæc nobis certissimam fidem faciunt, Christum extingui morte non potuisse, etiam secundum hominem; et quanquam verè ac naturaliter in mortem traditus est, quam omnes subimus, donum tamen illud Patris semper retinuisse. Vera mors fuit, corporis et animæ solutio. Cæterùm, anima vitam suam nunquam perdidit, quæ, patri commendata, non poterat non salva esse. Id volunt verba ex concione Petri *, quibus affirmat impossibile fuisse teneri ipsum à morte, ut Scriptura impleretur: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. In quâ prophetiâ, ut concedamus animam vitam esse, duo petit et expectat à Patre Christus: ne aut vitam suam in perditionem deserat, aut se in corruptionem venire sinat: quod impletum est. Nam anima ejus divinâ virtute suffulta est, ne in perditionem rue * Joan. v. 26. † August. sic accipit, sed nimis durè. ret; et corpus ejus in sepulchro servatum est ad resurrectionem. Hæc omnia uno verbo complexus est Petrus, cùm dixit, non potuisse teneri à morte Christum ; κρατεῖσθαι, hoc est, mortis imperio succumbere, et in mortis potestatem venire, aut à morte comprehendi. Quòd autem Petrus in illâ concione, omissa disputatione de animâ, corporis duntaxat incorruptionem prosequitur: id facit, ut suo ipsorum testimonio, Judæos convincat, hanc prophetiam non pertinere ad Davidem, cujus sepulchrum apud eos exstabat, cujus cadaver noverant in putredinem collapsum, cùm Domini nostri resurrectionem abnegare non possent. Præbuit et nobis illud argumentum immortalitatis animæ suæ, cùm Jonam triduo immersum in ventre ceti *, mortis suæ typum constituit: sic enim se futurum in ventre terræ tribus diebus et tribus noctibus. Atqui, Jonas de ventre piscis clamavit ad Dominum, et exauditus est. Venter ille mors est. Animam igitur salvam in morte habuit; secundum quam clamaret ad Dominum. Isaac quoquet, qui figuram Christi gessit, et à morte Patri redditus est, quodam, ut ait Apostolus †, resurrectionis typo, nobis veritatem in figurâ aperit: cùm enim impositus esset altari, parata victima, et alligatus esset, postea jussu Domini solutus est. Sed aries, qui inter vepres hæserat, in vicem Isaac suppositus est. Quid est autem quod Isaac non moritur, nisi quia quod proprium est hominis, immortale Christus præstitit, hoc est, animam? * Ion. ii. 2. † Gen. xxii. 10. ‡ Heb. xi. 19. |