opinionem consensisse; opinor, quia quodam loco dixerit: in parabolâ per Lazarum, Christum intelligendum : per divitem Pharisæos: cùm nihil aliud significet quàm narrationem transferri ad parabolam, si Lazari persona, Christo: divitis, Pharisæis attribuatur. Hic mos est eorum, qui in præjudicatam opinionem toto impetu feruntur; cùm vident nihil sibi esse stabile, quo innitantur, non syllabarum decipulas, sed ipsos literarum apices in suum commodum rapiunt. Ne quid tamen adhuc obstrepant, alibi ipse scriptor profitetur, se pro historia recipere. Eant nunc et vendant suos fumos in media luce; neque tamen effugere possunt, quin semper in eosdem incidant laqueos. Ut enim concedamus esse parabolam (quod minimè obtinere possunt) quid aliud evincent, quàm esse collationem, quæ sine veritate stare non potest? Id si nesciunt magni isti theologi, discant ex elementis grammaticorum; et parabolam invenient esse similitudinem, sumptam ex veritate. Sic, cùm dicitur hominem quendam habuisse duos filios, quibus divisit suas portiones, oportet esse in rerum naturâ et hominem, et filios, et hæreditatem, et divisionem portionum. Denique, hæc est perpetua lex parabolæ, ut primum concipiamus rem nudam, ut proponitur: deinde, ex eâ conceptione deducamur ad finem parabolæ; hoc est, ad rem ipsam, cui accommodatur similitudo *. Imitentur Chrysostomum †, hâc in re suum Achillem. Exis * Hom. 25. in Mat. Hom. 57, in eundem. † In Par. ad Tha. lapsu. Quanquam Homil. 4, in Mat. videtur narrare ut historiam. timavit quidem ille esse parabolam, ex quâ tamen veritatem sæpe elicit. Ut cùm inde probat, mortuorum animas in certis esse locis, ostendit Gehennæ gravitatem, et deliciarum perniciem. Ne hic mihi multum verborum perdendum sit, consulant sensum communem, si quem habent; et facilè assequentur vim atque rationem parabolæ. Et quando satisfieri, quantum in nobis est, omnibus volumus, nonnihil disseremus hoc loco de animarum quiete, quæ in certâ fide promissionum Dei a corporibus solvuntur. Siquidem per sinum Abrahæ, nihil aliud quàm quietem illam Scripturæ nobis designare volunt. Primùm, nos quietem vocamus, quam illi somnum. Neque sanè abhorremus à somni nomine, nisi jam eorum mendaciis corruptum et penè pollutum esset. Deinde, per quietem, non desidiam, aut veternum, aut aliquid simile ebrietatis, quale animæ affingunt, intelligimus: sed conscientiæ tranquillitatem et securitatem : quæ cùm semper fidei adjuncta sit, nunquam tamen perficitur, aut suis numeris constat, nisi post mortem. Audit quidem ex ore Dei benedictiones fidelium Ecclesia, quæ hanc terram adhuc, velut advena, incolit. Ambulavit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulentâ *. Quæ et ipsa rursum gratias agens occinit benedicenti Dominot: Domine, dabis nobis pacem. Omnia enim opera nostra operatus es nobis. Hanc pacem habent accepto Evangelio fideles, cùm Deum quem prius judicem cogitabant, sibi patrem esse vident: se pro filiis iræ, filios gratiæ: effusa in se viscera misericordiæ Dei: ut jam nihil aliud à Deo expectent, quàm bonitatem et mansuetudinem *. Verùm, quoniam militia est vita hominis super terram, necesse est eos, qui sentiunt et aculeos peccati, et carnis reliquias, in mundo pressuram habere, in Deo autem consolationem: atque ita non planè animo esse composito et imperturbato. Verùm, cùm carnem et concupiscentiam (quæ, ceu hostes domestici, eorum pacem infestant) exuerint: tunc verò demum acquiescunt, et apud Deum resident †. Sic enim loquitur Propheta: Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo : et viri misericordiæ colliguntur: à facie enim malitiæ collectus est justus. Veniat pax; requiescat in cubili suo, qui ambulavit in directione suâ. An non eos ad pacem vocat, quibus pax fuerat domestica? Sed quia illis pax fuerat apud Deum, pugna cum mundo, eos ducit in altiorem gradum pacis ‡. Ideò Ezechiel et Joannes, cùm vellent describere thronum Gloriæ Deis, circundant eum iride, quam scimus esse signum fœderis inter Deum et homines ||. Quod alio loco clarius idem Joannes docuit: Beati, inquit, mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant à laboribus suis T, &c. Hic igitur ipse est sinus Abrahæ. Ipse enim est, qui promissam sibi in suo semine benedictionem, ita prompto * Isa. xxxii. 18. † Isa. xxvi. 3. animo complexus est, ut nihil dubitaverit, quin verbum Dei virtus esset ac veritas. Et quasi jam opere Deus implevisset quod promiserat, semen illud benedictum, non minùs certâ fide expectavit, quam si manibus contractâsset, ac omnibus animi corporisque sensibus percepisset. Itaque testimonium reddit illi Dominus noster, " quòd viderit diem suum, et gavisus sit *." En pax Abrahæ, en quies, en somnus! modò non polluatur fædo istorum dormitantium ore honestum nomen. Quid enim suavius potest habere conscientia in quo securè acquiescat, hâc pace; quæ illi cœlestis gratiæ thesauros aperit, quæ dulcedine calicis Domini inebriat? Quid, O dormitabundi! cùm auditis ebrietatem? an non vertiginem capitis, gravedinem, crassum carnalemque somnum vestrum cogitatis? Hæc enim ebrietatem sequuntur incommoda. Hæc vos quidem, pro vestra crassitie; at intelligunt Theodidacti, eodem dicendi usu somnum vocari, tranquillitatem conscientiæ quam Dominus suis largitur in domo pacis, quo ebrietas, affluentia dicitur, quâ Dominus suos satiat in domo opulentiæ. Si Abraham pacem hanc possedit, medius adhuc inter hostium incursus, labores, discrimina, imò ferens secum suam carnem, hostem domesticum, quo nihil est perniciosius, quantam putamus ejus pacem, ubi extra hostium ictus, telorumque jactus evolavit? Miretur nunc aliquis, cur requiescere in sinu Abrahæ dicantur electi Dei, qui ex hac vitâ ad Deum suum transierunt; nempe quòd in sede pacis recipiuntur cum Abraham patre fidelium, ubi Deo fruuntur ad satietatem, citra fastidium. Quamobrem, non abs re Augustinus quodam loco * : "Quemadmodum, inquit, finem beatorum appellamus vitam æternam, ita possumus vocare pacem. Nihil enim melius dare potest, qui nihil aut majus aut melius seipso dare potest, qui Deus est pacis." Posthac ergo, cùm de sinu Abrahæ sermo fiet, non rapiant ad suum somnium: quoniam eorum vanitatem arguit ac convincit Scripturæ veritas t. Est, inquam, requies illa, cœlestis Jerusalem, hoc est visio pacis $; in quâ Deus pacis dat se videndum suis pacificis, juxta Christi promissum §. Quoties autem hujus pacis meminit in sacris literis Spiritus, adeò familiariter utitur dormiendi et quiescendi tropo, ut nihil sit magis obvium. " Exultabunt," inquit David, "Sancti tui lætabuntur in cubilibus suis ||." Alter verò; "Vivunt mortui tui, interfecti tui resurgent." "Expergiscimini, et laudate habitatores pulveris; quia ros pratorum, ros tuus; et terram gigantum detrahes in ruinam T." "Vade popule mî; intra in tabernacula tua; claude ostia tua super te; abscondere ad modicum, donec pertranseat indignatio." Quin Hebraica lingua hoc verbum usurpat ad significationem cujusvis securitatis ac fiduciæ. David rursum: In pace in id ipsum dormiam et requiescam **. Et Propheta ††: Percutiam fœdus in die illâ * Joan. viii. 56. |