est Deus, qui jus habet in animam, ut eam mittat in Gehennam ignis. Aut igitur anima reliqua est post mortem: aut falsum est, tyrannis potestatem non esse in animam. Hic (ut audio) respondent, animam quidem ad præsens occidi, dum mors infligitur: sed non perire quia futurum est, ut suscitetur. Quâ viâ evadere volunt, concedant oportet neque corpus occidi, quod etiam suscitabitur. Et quia utrumque conservatur in diem judicii, neutrum perit. Verbum autem Christi fatetur corpus occidi; animam esse salvam testatur. Hâc dicendi formâ Christus utitur de suâ ipsius morte, cùm ait: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Dicebat autem de templo corporis sui: quâ ratione animam ab eorum potestate eximit, quam etiam moriens in manus patris commendat, ut Lucas scribit †, et David prædixerat‡. Et Stephanus ejus exemplo, Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Habent hic quod garriant, Christum Patri, et Stephanum Christo § vitam commendare, in diem resurrectionis custodiendam. Sed verba aliter sonant, præsertim illa Stephani. Et Evangelista addit de Christo ||, quòd inclinato capite, tradidit spiritum; quæ verba ad anhelitum, aut pulmonum agitationem respicere non possunt. Nec minùs evidenter apostolus Petrus, animas à morte et esse et vivere ostendit; cùm tradit, Christum his, qui in carcere erant, spiritibus prædicasse: nec * Ioan. ii. 19. † Luc. xxiii. 46. || Ioan. xix. 30. ‡ Psal. xxx. 6. Ee spiritibus modò piorum, remissionem ad salutem ; sed impiorum quoque spiritibus confusionem. Sic enim illum locum interpretor, qui multa ingenia torsit : et persuasurum me bonis omnibus confido. Nam cùm de humilitate crucis Christi locutus esset, ostendissetque pios omnes oportere ad ejus imaginem conformari, ne desperatione conciderent, continuò attexit resurrectionis mentionem, ut doceat quibus tribulationibus futurus sit finis. Commemorat enim, Christum non succubuisse morti: sed, eâ subactâ, victorem emersisse. Id suis verbis dicit, " mortificatum quidem carne, vivificatum tamen spiritu:" eodem scilicet sensu, quo Paulus scribit, passum fuisse in humilitate carnis, excitatum autem virtute spiritûs. Jam ut virtutem ipsam ad se quoque pertinere fideles intelligerent, subjungit Christum hanc virtutem erga alios exeruisse; neque erga vivos modò, sed etiam mortuos: deinde non tantùm erga servos suos, sed incredulos quoque ac gratiæ suæ contemptores. Porrò intelligamus defectivam esse orationem, deesseque ex duobus membris alterum: cujus generis multa sunt in Scripturis exempla, præsertim ubi multæ sententiæ unâ clausulâ colliguntur, quemadmodum hic factum est. Nec verò miretur quisquam includi carcere sanctos Patres, qui redemptionem Christi expectabant. Quia enim, veluti sub nube et umbrâ, eminus lucem prospiciebant (veluti qui reliquias diei vident sub serum crepusculum, aut diem venientem sentiunt, ante auroram) nec adhuc habebant exhibitam sibi Dei benedictionem, in quâ requiescerent, eorum expectationem, vocavit carcerem. Erit igitur sensus Apostoli: Christum in spiritu, iis qui in carcere erant spiritibus prædicâsse, hoc est, virtutem redemptionis per Christum partæ, mortuorum spiritibus apparuisse, ac exhibitam esse. Hic deest alterum membrum, quod ad pios pertinebat, qui hunc fructum agnoverunt et perceperunt. Exprimit autem de incredulis qui eundem ipsi hunc nuntium receperunt in confusionem. Viderunt enim unam esse redemptionem, à quâ exclusi, quid aliud possent quàm desperare? Video istos jam fremere, ac mutire, glossam hanc esse è capite meo effictam : his legibus se non subjici. Non addicam ergo eos meis legibus, sed hoc tantùm rogabo, an non spiritus cárcere clausi, spiritus sint? Clarius est quod apud eundem scriptorem legitur *: in hoc mortuis prædicatum esse Evangelium, ut judicentur secundum homines carne : vivant autem secundum Deum spiritu. Videtis, ut carne in mortem traditâ, spiritum asserat in vitam? Cùm enim relatio sit vitæ ac mortis, per antithesin, alterum mori clarum est, alterum vivere. Id ipsum ex Solomone † discimus; qui mortem hominis describens, longo discrimine animam à corpore separat. Donec, inquit, revertatur pulvis in terram unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Scio eos parum affici hoc argumento: quòd dicunt vitam redire ad Deum, qui est fons vitæ : itaque nihil amplius esse. Sed verba ipsa clamant, sibi hoc modo vim inferri, ut nullum sit operæ pretium refellere hanc argutiolam, indignam et lectu et auditu. Jam hoc significet illis oportet animas redire ad fontem vitæ suæ per somnium. Atque huic sententiæ respondet quod est apud Esdram*, quem equidem scriptorem eis non opponerem, nisi ipso valdè niterentur. Audiant igitur suum Esdram: Terra reddet quæ in eâ dormiunt, et in silentio habitant: et promptuaria reddent quæ illis commendatæ sunt animæ. Nugantur, promptuaria esse providentiam Dei: animas verò, cogitationes: ut liber vitæ offerat cogitationes in conspectum Dei. Quæ in hoc tantùm ab eis dici constat, quia, cùm tacere pudeat, nihil habent melius quod dicant. Quòd si ad hunc modum liberet Scripturas circumvolvere, pervertere omnia promptum esset. Nihil tamen hic (quanquam alia multa suppetunt) de meo contrà proferam, quando se ipse scriptor à calumniâ tuetur. Paulò enim antè dixerat†: Nonne de his interrogaverunt animæ istorum in promptuariis suis dicentes: usquequo Domine speramus sic? Quando veniet fructus areæ mercedis nostræ? &c. Quæ sunt iste animæ, quæ interrogant et sperant? Hic cuniculum alium effodere eos oportet, si subterfugere volunt. *1 Pet. iv. 6. † Eccl. xii. 7. Veniamus nunc ad historiam divitis et Lazari ‡ : quorum alter præteritis hujus mortalitatis laboribus et ærumnis, tandem in sinum Abrahæ delatus est: alter tormenta patitur: hic recipit consolationem. Magnum * 4 Esd. vii. 32. † 4 Esd. iv. 35. ‡ Luc. xvi. 22. chaos interpositum inter hujus gaudia et illius afflictionem. Suntne hæc somnia portæ corneæ, de quâ poetæ fabulantur? Verùm, ut habeant effugium, quo elabantur, faciunt ex historiâ parabolam: aiuntque fictionem esse, quicquid de Abraham, divite, paupere, veritas loquitur. Tantum reverentiæ et Deo, et verbo ejus deferunt. Cedo, proferant unum duntaxat in Scripturâ exemplum, ubi in parabola, nomine aliquis vocetur. Quid sibi hæc verba volunt? Erat quidam mendicus nomine Lazarus. Aut verbum Dei mentiri oportet, aut veram esse narrationem. Id etiam animadvertunt veteres Scripturæ interpretes: nam Ambrosius: Narratio est, inquit, magis quàm parabola, quia nomen additur. Id ipsum sentit Gregorius. Certè Tertullianus *, Irenæus †, Origenes ‡, Cyprianus §, Hieronymus ||, quasi historiam referunt. Ex quibus Tertullianus arbitratur in divitis persona, Herodem signari; in Lazaro, Joannem Baptistam. Verba autem Irenæi sunt: Nón fabulam narravit nobis Dominus, Lazari et divitis, &c. Et Cyrillus dum respondet Arrianis, qui ex eo loco machinam struebant adversus Christi divinitatem, non refellit ut parabolam, sed ut historiam interpretatur. Hoc magis ridiculum, quod errori suo prætendunt Augustini nomen, quem cavillantur in hanc * Tertul. lib. adversus Marcio. † Ire. lib. iv. contra hæres. cap. 4. Orig. ho. 5 in Eze. § Cyp. Epi. 3. || Hiero. in Es. c. 49 et 65. Hilari. in Psal. 3. Cyril. in 1 cap. Jo. c. 22. lib. 8. de Gen. ad. li. |