Imagini ale paginilor
PDF
ePub

dicent? Nos itaque scimus, animam sæpissimè pro vitâ poni, ut in istis locis, "Anima mea in manibus meis *." Item, "Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis†." Item, "Nonne anima pluris est quàm esca ‡ ?" Item, "Stulte, anima tua hac nocte repetetur abs te §." Et similibus, quos isti animicidæ semper in ore habent. Non tamen est, quòd sibi inde tantoperè placeant; siquidem animadvertere debebant, illic metonymicè animæ nomen pro vitâ usurpari; quòd anima causa sit vitæ, quódque vitâ constet anima: quam figuram inter elementa pueri quoque perdiscunt. Quis verò non miretur tantam hominum confidentiam, qui et sibi de se magnum aliquid persuadeant, atque aliis etiam videri velint qui tamen docendi sunt tropos et loquendi schemata? Scimus et pro voluntate seu desiderio accipi, non absimili ratione: nempe quia voluntatis et desiderii sedes est. Quo sensu dicta est anima Jonathæ, conglutinata animæ Davidis ||; et anima Sichem adhæsisse cum Dinâ, filia Jacob ; et Lucas dicit, multitudinis credentium fuisse cor unum, et animam unam **. Quis verò non videat istis Hebraismis multam vim inesse ? Benedic, anima mea, Dominott. Magnificat anima mea Dominum ‡‡. Dic animæ meæ, salus tua ego sum. Plùsque nescio quid exprimi, quàm si dictum esset, sine adjecto, Benedic Dominum, Magnifico Dominum, Dic

* Psal. cxix. 109. || 1 Reg. xviii. 1. cii. 1. et ciii. 1.

† Job. xiii. 14.
¶ Gen. xxxiv. 3.
#Luc. i. 46.

Matt. vi. 26. § Luc. xii. 20. ** Act. iv. 32. †† Psal.

mihi, salus tua ego sum. Aliquando simpliciter pro homine animato. Ut, cùm dicuntur sexaginta sex animæ descendisse cum Jacob in Ægyptum. Item, Anima quæ peccaverit, ipsa morietur. Anima quæ declinaverit ad magos et ariolos, morte morietur, &c. * Nonnunquam et flatum vocari, quo spirant, ac respirant homines: in quo vitalis corporis motus residet. Quomodo hos locos accipiot: Anxietas apprehendit me, etiamsi tota anima mea adhuc in me est. Et, Anima ejus in ipso est. Et, Revertatur anima pueri intra viscera ejus. Quin et eâdem loquendi formâ, quâ vulgò dicimus animam efflari et expirari, Scriptura animam egredi dicit. Ut de Rachel‡: Egrediente autem animâ (nam ipsa moriebatur) vocavit nomen pueri, Ben-oni. Scimus, spiritum esse flatum ac ventum, et hac ratione vocari à Græcis frequentiùs πνοιήν. Scimus, pro re vanâ et nihili usurpari apud Isaiam §. Concepimus et parturivimus, et peperimus spiritum: sæpissimè verò, quod ex Spiritu Dei regeneratum est in nobis ||. Nam cùm Paulus scribit, spiritum concupiscere adversus carnem: non intelligit, animam pugnare cum carne, aut rationem cum cupidine: sed animam ipsam, quatenus a Spiritu Dei regitur, secum luctari, quatenus adhuc Spiritu Dei vacua est, suisque cupiditatibus addicta. Scimus, dum simul junguntur, per Animam voluntatem designari: per Spiritum verò, intellectum. Sic loqui

* Exo. i. 5. Eze. xxviii. 4. Levit. xx. 6.

† 2 Sam. i. 9.

Gen. xxxv. 18.

Acto. xx. 10. 2 Reg. xvii. 21.

§ Isa. xxvi. 28.

|| Gal. v. 17.

tur Isaias *: Anima mea desideravit ad te in nocte; sed et in Spiritu meo intra me vigilabo ad te. Et Paulus, cùm precatur † ut Thessalonicenses integro sint spiritu et animâ et corpore, ita ut in nullo possint culpari in adventu Domini nostri Jesu Christi: hoc enim vult, ut recta omnia cogitent et velint, nec membra sua exhibeant arma iniquitatis peccato. Eodem pertinet, quod scribit alibi Apostolus : Sermonem Dei vivum esse, et penetrantiorem omni gladio ancipiti, pertingentem usque ad divisionem animæ et spiritûs compagumque et medullarum, discretorem cogitationum cordis. Quanquam in hoc postremo loco, nonnulli per Spiritum malunt intelligere essentiam illam, cui inest ratio ac voluntas, de quâ nunc disceptamus: per Animam autem, vitalem motum, et sensus quos philosophi superiores et inferiores vocant, id est, ὁρμαὶ καὶ αἰσθήσεις. Verùm cùm utrumque plurimis locis essentiam immortalem, quæ in homine vitæ causa est, significet, non rixandi causas captent ex nominibus, sed rem ipsam percipiant quocunque significetur nomine. Id verò quàm verum sit, nunc doceamus.

Incipiemus autem ab ipsâ hominis creatione §; in quâ perspiciemus, qualis ab initio factus fuerit. Sacra historia nobis, ante creatum hominem, commemorat Dei concilium de faciendo ipso ad imaginem et similitudinem suam. Quæ verba de corpore nullo modo

accipi possunt. In quo, tametsi mirabile opus Dei ||, præ cæteris corporibus creatis, apparet, nulla tamen ejus imago effulget. Quis enim hæc loquitur? Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram*; nempe Deus, qui spiritus est, qui nullâ corporis effigie repræsentari potest. Atqui, ut imago corporea, quæ faciem externam nobis refert, debet ad vivum exprimere omnia lineamenta et omnes ductus, ut ex picturâ vel sculpturâ concipiamus, quæcunque in exemplari conspici possunt; ita hæc imago Dei debet, suâ similitudine, aliquam Dei cognitionem in animis nostris informare. Audio quosdam eorum sic nugari, ut dicant imaginem Dei referri ad imperium quod traditum est homini in belluas : quòd homo eâ in parte simile aliquid cum Deo habeat: cujus imperium est in omnia. In quem lapsum Chrysostomus quoque incidit, dum nimiâ contentione provehitur contra insanos anthropomorphitas. Sed Scriptura non patitur sic se eludi. Nam Moses, ne quis in hominis carne hanc imaginem constitueret, prius è limo terræ corpus formatum narrat, sed nullam imaginem Dei referens. Deinde ait inditum luteo corpori vitæ spiraculum: ut tum demum eluceret in homine Dei imago, cùm omnibus suis partibus constaret. Quid igitur? dixerit aliquis, an spiraculum illud vitæ imaginem esse Dei putas? Non sanè, quanquam id cum multis †, nec fortasse improbè, dicere poteram. Quid enim, si contendam verbo Dei constitutum discrimen, quo istud vitæ spiraculum à belluarum animis distinguatur? Unde enim habent ortum aliorum animalium animæ? Producat (inquit Deus) terra animam viventem, et cætera. Ita in terram resolvantur, quæ de terrâ emerserunt *. Anima verò hominis non de terrâ est, sed ex ore Domini: hoc est, ex virtute secretâ. Sed hic, inquam, non hæreo; ne pugnam mihi faciant: sed unum tantùm obtinere volo: imaginem ipsam esse extra carnem : alioqui, non admodum præclarum foret elogium hominis, quòd ad imagi.. nem Dei factus sit; quod tamen nobis tantoperè Scripturis commendatur, ac subinde repetitur. Quid enim opus erat, Deum deliberantem inducere, et quasi in concilium mittere, si vulgare aliquid facturus erat? Nam reliqua omnia ut essent, dixit, et facta sunt. Cùm ad hanc imaginem ventum est, velut singulare specimen editurus, sapientiam suam et virtutem advocat, et secum cogitat, antequam manum admoveat operi. Hos ergo loquendi tropos, qui ἀνθρωποπαθῶς, ad balbutiei nostræ modulos, Dominum ἀνεξερεύνητον nobis figurant, an de nihilo tam anxiè Moses affectavit? Ac non potiùs imaginem Dei, quæ in homine relucet, magnificè commendavit? Nec semel dixisse contentus, sæpius repetit. Quicquid nugentur vel philosophi, vel isti somniatores, habemus, nihil esse quod imaginem Dei ferat, nisi spiritum, ut Deus spiritus est. Hic non est agendum conjecturis, ut inquiramus, quæ sit hujus imaginis simi

* Isa. xxvi. 9.

† 1 Thes. v. 23.

§ Gen. i. 26.

† Heb. iv. 12.

|| Amb. lib. vi. hex.

* Augus. c. 4. de Trin. et alibi.

† Hil. in Psal. lxiii. August. lib. de Spiritu et Anima, c. 39.

* Basil. Hex. hom. 8.

« ÎnapoiContinuă »