Imagini ale paginilor
PDF
ePub

eandem vocem in Od. II. 309.

In Theocriti id. iii. 25. versiculum

mihi nemo persuadeat sic relictum a poëtâ:

εις κυματα τηνα ἁλευμαι,

Ώ περ τως θύννως σκοπιαζεται Ολπις ὁ γριπεύς.

Nolim succenturiatam advoces hujusce vocabuli aspiratam literam, opem prorsus arundineam. Mihi potius manum des restauranti, - εις κύματα ΤΗΝΕΙ ἁλευμαι

IBI saliam, UBI. Cogitabam quoque de ΤΗΝ ΑΦΑΛΕΥΜΑΙ· quæ fortasse nonnulli anteponant. Nos simpliciora illa malumus. In xv. ult. rescribo :

ΧΑΙΡ', Ω Αδων' αγαπητε

Vulgatum, Χαιρε, Αδων —, nihil defenderit. Ad xxiii. 48.
Αλλα στας τοδε λεξον, απηνεα ειχεν έταιρον

ita rem esse administrandam judico:

Αλλα στας τοδε λεξον· ΑΠΗΝΕ' ΑΡ' ειχεν ἑταιρον·

Hoc fulcro commode

quod unice exquisitum et Græcanicum. sustineas, qui jam prodit in scenam, Quintum Calabrum, xi. 365. Τοιαι ΑΡ' Αργειοι Libri nihil vocibus interpositum ostendunt. Neque aliter xiv. 104. επει 'ΡΑ ΜΕΓ' ήνυσαν εργον. Vulgo, επει μεγα. Sed hunc scriptorem celeriore calamo percurram; nam, si omnia in eo genus hoc mendosa percensere vellem,

Ante diem clauso componat vesper Olympo;

quamvis, ut erumpat a me vera vox, et egregii viri meritis consentanea, Rhodomanni solertiæ atque sagacitati in hoc carmine emaculando ne principum quidem criticorum suis in provinciis virtutes præluxerunt. Pauwius, in paucis haud infelix, fere pro naturâ hominis bullis inanibus intumescit: Dausqueio et eruditio critica et rectum judicium defuerunt. Virum viro quid intersit hoc super argumento discere licet ex notatis ad i. 725. vi. 8. xii. 386.

In ipso limine satis innotescit, quanto opere a recto scopo, quod ad hiatus attinet, viri docti aberraverint: i. 41.

Ενθ' αρα ην Κλονιη, Πολεμουσα τε, Δηριονη τε pro planissimo, Ενθ' ΑΡ' ΕΗΝ Κλονιη:-ut vi. 260. Hom. II. Σ. 39. Ad v. 790. exemplaria mea sic vitiatum exhibent:

Και την μεν κατεδαψε μενος μεγα Ήφαιστοιο.

Transponas voces, et in tuto versus navigabit, μεγα μενος Ήφαιστοιο. Mox ii. 299. fous aperiundus, unde sordidi errores bene multi in nitidissima scripta spurca proluvie scaturiverunt :

οἱ δ', άτε θωε,

Αμφ' έλαφον βεβαωτε, μεγαν φοβεοντο λεοντα,

Ου τι πρόσω μεμαωτ' ετι ελθεμεν

Cæcus ille est, qui non intelligat, primo vel intuitu loci, reponendum esse,

Ου τι προσω ΜΕΜΑΩΤΕΣ ΕΤ' ελθεμεν.

In iv. 245. lege, καταχευεται, pro pravo in-χαμάδις κατεχεύατο αφρος. Ad ver. 297. ibidem :

Αλλ' αλλοι νεοι ανδρες επεντυνεσθε αέθλων

ubi miror Rhodomanni oscitantiam; Pauwius non præter solitum nugatur. Bene possis locum redintegrare ad hanc normam:

Αλλ' αλλοι νεοι ανδρες ΕΠΕΝΤΥΝΕΣΘ' ΕΠ' ΑΕΘΛΟΝ: nam noster familiariter præpositiones cumulat: et contendas Od. Ω. 89. Si quis tamen pro επεντυνεσθαι depugnare volet, et elegante et facillimâ emendatione, nos minime refragabimur: quæ nimirum Apollonii Rhodii me commonefacit, ad iii. 561.

Ουκ ετ' Ενναλιοιο μεγα σθενος ες δε πελειας

Και κιρκους λευσσοντες ερητνεσθε αέθλων.

Quonam Brunckii sensus adeo divertebantur, ut has scribarum delirationes dimitteret incastigatas? Contenderim ΕΡΗΤΥΕΣΘΑΙ verum esse, vel mille codicibus reclamantibus. Nihil exquisitius, et carmine limatulâ expolito dignius. Sic autem redintegres Calabri vi. 194.

αυταρ ἁμ' ηοι

Τηλεφίδης ανορουσε, και es στρατον ευρυν ίκανε,

Συν τ' ΑΛΛΟΙ ΒΑΣΙΛΗΕΣ, όσοι κατα Ιλιον ησαν.

Λαοι δ' ΑΥΤΙΚ' ΑΡ' ΗΣΑΝ εν εντεσι μαιμώωντες.

In editis legimus, αλλοις βασιλευσιν, et αυτικα ισαν. Componas Od. K. 436. N. 386. et II. B. 780.

Ad ver. 418. η ΕΤ' ΕΕΛΠΗ. Νοστησειν lenis est medicina misere affectis, η ετι ελπῃ Partim bene Rhodomannus, ver. 483.

[ocr errors]

partim male. Sic emendes:

Εσσυσθ', Αργείοι· μηδ' ΕΙΚΕΤ' ΕΠΕΣΣΥΜΕΝΟΙΣΙ

ΔΥΣΜΕΝΕΣΙ· νωϊ γαρ

Libri, εικετε εσσυμενοισι Δυσμενέεσσιν.

Suaves de Electrâ et

sororibus, Pleiadum choro, versus lectori apponemus, faustis, nisi fallimur, castigationibus infra tractatos, sub fine lib. xiii.

· ἧς είνεκα φασι και αυτην

Ηλεκτρην βαθυπεπλον ἑον δεμας αμφικαλύψαι
Αχλύϊ και ΝΕΦΕΣΙ, ΚΑΙ ΑΚΗΧΕΜΕΝΩΝ
Πληϊάδων, αἱ ΔΗ οἱ αδελφεται γεγάασιν'
Αλλ' αἱ

χορον άλλων

μεν μογεροισιν ΕΠΟΨΙΟΙ ανθρωποισιν Ιλαδον αντελλουσιν ες ουρανον· ἡ δ' αρα μουνη Κευθεται αιεν αΐστος -.

« Omnes obscura sunt” (utpote quas nuncupet Agatus, phæn. 263. ολίγαι και αφεγγεες,) "sed Electra eâ est obscuritate, quæ faciat illam vel oculos mortalium effugere." Nihil arbitror excogitatum certius. Illud autem επόψιοι Arateum est, ibid. ver. 79. 257. Editum in vulgaribus exemplis, νεφέεσσιν ακηχεμενην, αἱ δε, επ' οψεϊ. Pauwius et Rhodomannus infeliciter versati sunt in loco.

Nonni haud illepida emendatio ad ulteriora nostræ disputationis lectorem, longis fortasse spinosæ et salebrosæ peragrationis tædiis succumbentem, auspicato atque hilariter producet. Est in Dionys. ν. 233.

Πως νοερῳ μυκτήρι παρα σφυρα φορβαδος ύλης

Θηρος ασημαντοιο κυων μαντευεται οδμην,

Ορθια ΛΟΞΟΚΕΛΕΥΘΟΝ επι δρομον ουατα τεινων.

Pulchri versus inhonesto hiatu deformati vulgo feruntur, et barbara dictione, ožuкeλevov, deturpati.

Sed enim, quod obliviscebar admonere, quoties hiatus necessario videatur relinquendus, toties inter cæsuræ locum, et alterum extra cæsuram positum, facilis est ac certissima electio. Sic in eodem Calabro, vi. 432. ubi legitur

19

Ύστερον ουκ αλεγω, και ει παρα ποσσιν όλεθρος transpositio vocularum indubitabilem restitutionem dabit. II. II. 748. sit exemplo:

Νηος αποθρώσκων, ΕΙ ΚΑΙ δυσεμφελος ειη. Videas porro . 483. Hic error iterum emovendus e xi. 252. atque ad eundem modum.

Denique, ne in cæsuris quidem validissimis hiatum relinquendum putem, quem emendatione facili et simili veræ tollas. Ut Theocr. xxi. 56.

Ηρεμα δ' αυτόν εγω εκ τώγκιστρω απέλυσα

minime hæsitem ad reponendum EÏÎN⚫ uti nimirum prius erat Mæonides corrigendus, II. P. 30. ipso dictante in T. 169. Sed animum obtundere lectori pergimus.

ii. HÆC AUTEM, sint licet caute atque inculpate propemodum, ut auguror, disceptata, et, in quantum ex strenuissimâ lectione poëtarum solertia mea colligere valuerit, rationibus haud temere deductis innitantur; hiatus unus, sui generis, extra cæsuram, restat memorandus, cui liberiorem indulgentiam vel nolentibus nobis exemplorum haud dubitandorum copia facile extorquebit. Ad hunc nos primi, ut opinamur, animum advertimus, orbique erudito notum facimus. Nec dubitem profecto, quin, vera proferens, nonnullis primo videar ne similia quidem vero dicere.-Locum habet hic hiatus in hexametro carmine post dactylici pedis loco tertio secundam syllabam. Specimini sit, qui primus obversatur legentibus Iliada, A. 565.

Αλλ' ακέουσα καθησο, εμῳ δ' επιπειθεο μυθῳ.

Hujuscemodi sunt hiatus numerorum in Iliade et Odysseâ plus minus centum ac viginti, ubi neque digamma stetit in dictionis capite, neque reperitur aspiratæ literæ sustentaculum; in hymnis falso nomine summi poëtæ insignitis, cum Batrachomyomachiâ, quinque in Hesiodi reliquiis, octo: si bene memini, non pauciores in Apollonio; sed Stephani editio, cujus margini numerum alleveram, in hoc carcere, xapa kαι σтepaνy μov, non mecum feriatur: quatuor in Arato: in Callimacho, duo tantum; in Dionysio periegeta, duo: Nicandro, tres: Theocrito, sex; ut in Orphei quoque Argonauticis Lapidibusque sunt quinque Manethoni; Calabro, decem; Tryphiodoro, unus; paraphrasi Nonnianæ, duo: pauci sunt etiam in Anthologie poëmatiis et fragmentis veterum, quos

nibil attinet hoc loco in numerum redigere. Quum duo tantum in Oppiani longioribus carminibus inventi sint, mihi suspicionem adulteratæ scriptionis incutiunt, quam proinde cum lectoribus communicabo. Cynegeticis contigit uterque. Prior hicce est, ad ii. 400.

Και ποθον ου νοεοντα εν αλληλοισι κερασσαι.

Ne cogitem de vocovr' ei, ingénium poëtæ facit, qui celerrime, si quis alius, dactylicis vehens numeris deproperat: fidenter itaque commendem,

Και ποθον ου νοεοντα ΜΕΤ' αλληλοισι κερασσαι.

Alter est in iv. 351. ubi ne quis asperam literam prætendat, sciat ille velim, nullam ejus esse virtutem in porrigendis syllabis aut elisionibus amoliendis apud Oppianum :

Νόσφι πονου κρατεροιο ὑπ' αγρευτηρσι γένοντο.

Proponam timidule quod in animum incurrit; nam volenti vulgaria retinere nullus intercedam :

Νόσφι πονου ΚΡΑΤΕΡΟΥ ὑπ' ΑΓΡΕΥΤΗΡΕΣΣΙ γενοντο. Hinc exorsus plura poëtarum loca probabiliter emendem: sed sufficiat pauca tantummodo attigisse. Primus sistatur locus ex II. X. 469.

Αμπυκα, κεκρυφαλον τ', ηδε πλεκτην αναδέσμην.

Sic editi, sic Erotianus etiam in lexico, sic exhibet fere schol. Pind. Ol. v. 15. vii. 118. sed tamen non sic adsolet Homerus. Redonabis ei versiculum, quem volebat, si modo reposueris:

Αμπυκα, κεκρυφαλον ΤΕ, ΙΔΕ πλεκτήν αναδεσ μην. Non aliter sæpissime quidem fecit: sed concursio literarum E et I, quæ congressu suo tantum non effingunt H, atque ignoratio hujusce, quem commonstravimus hiatum, contra veram lectionem hic et alibi similiter conjuravere. Idem non perhorream edicere de A. 147. confer ibid. v. 382. E. 3. et si varietatem lectionis contempleris ad Orph. Arg. 215. putabis forte mecum, æmulari eum Homero voluisse: nec minus ad v. 257. ibidem. Ad O. 503.. Δορπα τ' εφοπλισομεσθ'· αυταρ καλλίτριχας ίππους — miseret me misellæ dictionis ita constrictæ, quando, Musis non nolentibus, membrorum integritate frui explicatâ liceat, si sic liberaverimus:

Δορπα τ' ΕΦΟΠΛΙΣΟΜΕΣΘΑ· ΑΤΑΡ «.

Adeundus II. 1. 66. Idem censeo de Od. I. 83. K. 574. nam hoc errore nihil proclivius librariorum genti. Ob pausam numerorum atque subsistentem loci sensum, mihi inclinat animus, ut arbitrer, Homerum dare voluisse hiatûs hujusce specimen in Il. A. 103.

Υἱε δυω Πριαμοιο, νόθον και γνησιον, αμφω
¿

Ειν ένι διφρῳ ΕΟΝΤΕ· ὁ μὲν νόθος ἡνιοχευεν —

vice covras: consulas, ut compares, E. 609, quamvis non id attentem, nec rursus attentanti obstrepem, paullo inferius, v. 127. M. 422. ubi brevior pausa; neque Σ. 605. ubi nulla, quamvis codex MS. Cantabrigiensis ad Hesiodi

VOL. XXXIV.

CI. JI.

NO. LXVII. C

Ουκ αν τω γ' ερίσαντες εν αυλακι καμμεν αροτρον
Atecav.-Opp. et di. 437.

habeat, et vere forsan, epiσavre.-Hymn. in Pana, v. 18.
ουκ αν τον γε παραδραμοι εν μελεεσσιν

Ορνις, ήτ' εαρος πολυανθεος εν πετάλοισι,

Θρηνον επιπροχεουσα, χεει μελιγηρυν αοιδην.

Hoccine vero credibile, vel leviter poëticis leporibus contactum sic incomposite sociasse eжɩρоxeоvσa et xee? Credat qui volet: nobis in animo fixum sedet, a poëta provenisse,

Θρηνον επιπροχεουσα, ΕΧΕΙ μελιγηρυν αοιδην

conversâ solum literâ. Vide Theocr. vii. 139. II. II. 105. Σ. 495. et alia, quæ volens transeo. Hac saltem machinâ Callimachus, luto demersus atque minime sublevatus criticorum operosis molitionibus, facile evellatur, ad hymn. Del. 299.

Η τοι Δηλιαδες μεν, ότ' ενηχης ύμεναιος
Ηθεα κουραων μορμύσσεται, ἡλικα χαιτην
Παρθενικαι, παιδες δε θερος το πρωτον ιουλων,
Αρσενες ΗΙΘΕΟΙ ΤΕ, απαρχόμενοι φορεουσιν.

Elegantissimi sunt versus, ac summum per artificium elaborati. Pulchra est epexegesis. Quales pueri? Intaminati nec juncti uxoribus. Hinc spectantur κουραι παρθενικαι inde παιδες, αρσενες ηΐθεοι τε. Hanc optimorum poëtarum consuetudinem si Dorvillius perspectam habuisset, ad Manethon. iii. 89.

Αλλοτριων τε μελαθρ' οπιπευουσι γυναικων

neutiquam μeλalpov reposuisset, sed ad normam ver. 199. correctionem suam exegisset:

Αυθις επ' ΑΛΛΑ ΜΕΛΑΘΡΑ και αλλους ηλθον ὁμεύνους.

Ut vero in medium de hoc hiatu judicium meum feram; puto in caussâ fuisse sic usitati pausam, quæ loco contingere videtur: et, si animum adverteris, mirari possis, quam frequenter in hexametro versu dictio, brevi cum terminatione, secundâ syllabâ pedis tertii finiatur.

[ocr errors]

Et huc usque tandem poëseos hiatibus tum consarciendis quam explicandis, de Græcis literis, quas impense colimus, quas efflictim deperimus, quas reveremur, pro mediocritate ingenii nostri atque eruditionis, bene mereri conati sumus: nunc secundam regulam generalem, in poëtarum prædia se longissime latissimeque extendentem, lectoribus nostris impertiamur.

iii. METRI conditionibus non obnitentibus, dactylos spondæis poëtæ semper præferebant; adeoque in varietate lectionis, aliæ modo quædam leges, de quibus postea disserendum est, permittant, illi certissimâ cum prælatione reponi sint.

Auribus ac memoriâ captus sit necesse est, aut opera poëtarum somniculose perlegerit, qui non illico agnoscat veritatem regulæ, et subscribat lubens. Quoniam linguæ veterum longis syllabis multo abundantiores inveniantur, magnum spondæorum pondus ad prosæ segnitatem versus deprimit, neque aliunde magis poësis

« ÎnapoiContinuă »