partly active, and partly passive, but verbs signifying sometimes mere action, and sometimes mere passion; and, in so understanding the term, they did not, as Kuster imagines, altogether err. The Greeks, as we have seen, called verbs expressive of action mixed with passion, by a term very different from μéσa, viz. åvtıπεπονθότα.
Here I will take the opportunity of pointing out an apparent misconception of H. Steph. Thes. G. L. ii. 889.: "Sed et verbum quod nec activum est, nec passivum, sed velut medium inter utrumque, μέσον, itidemque ejus χρόνους vocant μέσους, Tempora media, ut μέσος παρακείμενος, et μέσος ἀόριστος, etc.: Eustath. in quendam locum Od. Σ. Καὶ εἰκὸς τὸ οὐλομένη καὶ ἐνεργητικῶς καὶ παθητικῶς λέγεσθαι, διὰ τὸ χρόνου εἶναι μέσου ἀόριστου δευτέρου· οἱ δὲ μέσοι ἐπαμφοτερίζουσιν ὡς ἐπὶ πολὺ τῇ ἑρμηνεία.” H. Steph.'s definition of the middle verb by no means corresponds to the passage, which he has adduced to support it. I have above asserted, that no passage has yet been discovered, which proves the truth of Kuster's definition, that middle verbs were so called among the Greeks, because they denote action mixed with passion, “ et sic inter verba activa et passiva revera medie se habent, et utrique formæ ita affinia sunt, ut tamen ab utraque discrepent;" and I now assert, that H. Steph.'s definition is equally unsupported by the usage of the ancient grammarians. In their writings, as I have sufficiently shown, the verb called μérov is not "quod nec activum est, nec passivum, sed velut medium inter utrumque," but it denotes merely such verbs, as have sometimes an active, and sometimes a passive signification. In the very passage which H. Steph. adduces from Eustath., the word is indisputably so used, Καὶ εἰκὸς τὸ οὐλομένη καὶ ἐνεργητικῶς καὶ παθητικῶς λέγεσθαι. EDMUND HENRY BARKER.
CAMBRIDGE TRIPOS,
On BEDDOES'S Factitious Air applied to the Case of Consumptions.
Αὖραι ἡδύπνοοι καμάτου ἀνάπαυσιν ἔχουσαι.—ORPH.
IMMATURA cano vernantis fata juventæ ; Grassantemque diu tacito lentore Marasmon;
Et vitæ spes infractas. Teterrima Divom, Quæ, nigris vallata minis, formidine septa, Omnia pervolitas orbis loca; nec sinis usquam Pura metus fluere, atque obscœnæ gaudia Curæ ; Floribu' vitaï tandem, Mors, parce tenellæ ; Parce, atque injustos ultro dedisce triumphos. Protinus, et causæ quæ sint, atque omina tabis Expediam; dein quæ sævi lenimina morbi, Quaque salutiferi medicatos ætheris haustus Arte coquas, clare memorare et vincere verbis Aggrediar, melico continguens cuncta lepore. Semina jam vero tardæ genitalia pestis Crediderim membris innasci primitus ipsis. Robustis etenim pubes quæ stirpibus olim Orta viget, cervice brevi, lateque toroso Pectore luxurians, hyberni flaminis amplo Stringorem pulmone pati, serosque vapores Impune, aut vigiles pernox excudere curas. Tabifico contra macilenta e sanguine proles Spicula brumaï violenta, et vesperis umbras, Faucibus ad vivum penitus persentit anhelis; Excubias pallet studiorum, et tædia curæ ; Invalidoque graves detrectat corpore nisus. Scilicet his fragilem poteris dignoscere pubem Indiciis. Procera imbelles explicat artus, Et gracilis species. Spatiis adstringit iniquis Compages angusta sinum: brevis inde fatiscit Spiritus, atque arctas quassat luctamine costas. Egregia effulget vultu florente venustas; Vivatis gena læta rosis, atque humida labra Translucent; vitreis dentes candoribus albent Perspicui; nigrat collo plerumque tenello Cæsaries effusa, atque ampli splendor ocelli Liquidus; et blandam prodit languoribu' mentem. Talis, ad ingentem porrectus Amazona, segnis Incola Peruviæ, vacua securus in umbra Torpet, et innocuum carpit per sæcla veternum. Continuo simul ac maturæ ver breve vitæ Umbrarit juveni malas, mollisque puellæ Solverit eluctans gremium: fervescit avita Contages; durique urguent patrimonia morbi. Siquando in teneros hyemis penetrabile flabrum Persidat, vellatque, sinus; seu vespere multo Frigidus Autumni insinuet vapor, inque gravescat Humida pestilitas; violatur volnere pulmo Lubricus; et lacerum tussis quatit improba pectus. Pubertate ferox juvenis, viridique juventa, Egregiusque animi (tali quippe invida pestis Præcipuas struit insidias, damnatque tenebris)
Labitur oblitus studiorum, gloria turbæ Dulcis Apollineæ quondam; blandosque furores Aonidum expertus; Sophiæque imbutus amœnis Haustibus. Heu! festam primus celebrare choream, Dum fuit alma Salus, primus captare susurrum Virgineum, lepidique argutum murmur amoris. Nunc ruit ante diem. Venis furit arida febris, Nocturnisque liquat validos sudoribus artus Insomni ingeminat importunissima tussis ; Crebraque thoracem raucis latratibus angens Funditus exscindit. Macies enervia membra Attenuat, vivumque fatigat lenta cadaver; Cunctantemque trahit flammata insania mortem.
Illud præterea Phthisis ærumnabile, dirumque Inprimis tenet; extremo quod limite vitæ
Hæret adhuc anima, et cassa spe pascitur, ardens Vitaï desiderio; secura sepulcri
Ludit ad horrendas fauces; hilarisque supremum Cunctatur circa genialis luminis oras.
Ecce puellares inter pulcherrima cœtus Enitet; in vitrea, virgo, cui limpida forma Purpura collucet, mentemque loquacia produnt Lumina; quæ melicos ultro, dulcedine victa, Solvitur ad numeros; mollis fervescit amoris Æstibus, aut levium labyrinthos phantasiarum Mente sequens agili, flammantia monia mundi Evolat, obscœnæque fugit contagia terræ: Nequidquam; bruto interea nam pondere tardat Corpus iners, animamque hebetant mortalia membra. Jam nunc in pulchris inolescunt semina lethi Artubus; horriferasque tenens certissima pestis Excubias, roseos quibus ipsa afflavit honores, Florida lethali morsu jam devovet ora.
Qualis ubi placido delabens agmine flumen, Mordet aquis ripam; tenerumque in cespite florem, Quem pascit, sensim taciturna subruit unda. Irriguis viget ille comis: mox caule ruenti Marcet forma fugax; et surdo volvitur amne. Nunc age, crudelis morbi medicina docebo Quæ sit; et inventas sacrabo versibus artes. Principio liquidi circumflua cærula cœli Vivificos haustus animantum, et pabula dia, Aura tenet duplex, duplex natura, genusque Diversum: humanos quamquam subtilia visus Effugiunt, mistoque feruntur tenuia textu.
Altera vitalis pars dicitur aëris, altrix Prima quasi vitæ: frondes hanc arbore ab omni Progenerant, venisque halant spirantibus herbæ Quod superest auræ, tetra sterilisque Mephitis
Libantis confestim animam suffocat anhelam. Aëre præterea mersus restinguitur ignis Mortifero contra flammis alimenta ministrat Vitalis, rutila pascens incendia luce.
Sanguinis ille idem latices, pulmone receptos, Inficit: hinc roseis refluus per corpora rivis Diditur, albentesque coloribus irrigat artus. Ipse autem nimius siquando exuberet, ora Florida suffundit digitosque rubore corusco: Acriter interea teneri pulmonis inermes Vesicas lacerat; brumali et flamine læsas Irritat stimulis; mitescensque asperat ulcus. Temperat hunc, et sæva hebetat commista Mephitis Spicula. Campano qualis qui crassus in antro Serpit humi, exitium canibus, vapor; aut gravis olim Halitus umbrosum circumvolitabat Avernum. Ergo age, sinceras puris e fontibus undas Ferro infunde cavo, magnum cui turget apertus In ventrem tubus: angustum.fornace foramen Calface; dein latices ferventibus ejice labris. Sibilus efflatur vapor, et rarescit in auram Cum stridore gravi, tu tenuia flamina capta, Blandaque turgenti asserva medicamina pera. Hæc si vitali commista sit aëre, flagrat Ilicet, exardetque admotis ignibus, unde Flammiferam appellant: ignescit sæpe fodinis Deprensa, et vastas populat displosa cavernas. Hujus ope ætherios incerto remige cursus Explorat sophus exultans; cœlique serenum Navigat oceanum, terraï volvitur infra Exilis globus, et nimbi glomerantur inanes. Hanc demum tremulis libans moribunda labellis Lassa reviviscit virgo, nam scilicet acrem Flammifer in tenues vitalem, mollior ipse, Solvit aquas blando recreatur sanguine pulmo Saucius, et tussis depulsa febre quiescit. Insomni rediens oculo sopor incubat, ægrum Tranquillans animum; desueta gaudia rident Viva gena, fessosque vigor novus excitat artus. Felix! solicito qui fixus lumine, languens Anxius adsidebat et invigilabat amator; Servabatque moras morbi, et vestigia tractim Facundumque oculum, et taciti suspiria voti. Felix! cui media raptæ de morte puellæ Reddita forma suæ, morboque venustior ipso Surgit, et optatos tandem conjungit amores!
QUÆ magno cum favore doctorum hominum in lucem emitti cœpta est editio Thesauri Græcæ Linguæ ab H. Stephano conditi, eius nuper is ad nos perlatus est fasciculus, qui numero tertius, re primus, et tantum non ipsum præstantissimi operis initium est. De quo libro quum a nobis posceretur ut sententiam nostram expromeremus, etsi sciebamus non paucos vel apud nostrates, vel apud exteros esse, qui et plenius essent et rectius hanc provinciam administraturi, tamen non committendum putavimus, ut detrectando hoc negotio parum officiosi videremur. Accedebat, quod neminem tam iniquum fore intelligebamus, qui in tali libro iudicando, qualis hic Thesaurus est, aut exhauriri omnia, aut etiam pleraque attingi vellet, nec satis haberet, in universum quid præstitum sit, recte et considerate dici. Est autem ne hoc quidem perfacile, quoniam neque de consilio, quo tantum opus susceptum est, idem omnes sentire verisimile est, et ratio, qua condi debeat, non modo hominibus aliis alia, sed etiam gentibus probari videtur. Quibus omnibus sententia dicenda satisfacere tanto difficilius est, quod sæpe diversis non modo diversa, sed contraria placent. Verum etsi satisfieri omnibus nullo modo posse intelligimus, tamen illud studebimus efficere, ut æquis harum rerum arbitris nihil, quod non idoneis rationibus munitum sit, attulisse videamur. Ac de eo quidem inter omnes convenire putamus, Editores doctissimos Thesauri Stephaniani tantam et in locupletando hoc libro industriam, et in expoliendo diligentiam adhibere, ut inde non possit non summa ad studia Græcarum litterarum utilitas redundare. Cuius meriti quo insignior est magnitudo, quoque plus laboris in illa opera exantlandum est, tanto certius confidimus, neminem fore, quin ex animo gratias, quantæ maximæ sint, agendas his viris censeat. Quam infiniti enim laboris sit, exempla ab H. Stephano citata exquirere, copias a compluribus hominibus doctis congestas disponere, scriptores omnis generis eorumque interpretes inspicere, in singulis locis vocabulisque quæ dubia atque ambigua sunt ponderare, postremo ex his omnibus vera eruere, id is demum recte æstimaverit, qui non dicam ipse similis operæ periculum fecerit, sed vel unam alteramve paginam huius novi Thesauri ita pertractaverit, ut, quæ
« ÎnapoiContinuă » |