Imagini ale paginilor
PDF
ePub

Br. 326:

HECTOR dat gladium Ajaci, dat Balteum et Ajax
Hectori, et exitio munus utrique fuit.

Br. 344.

Ur vis, ponte minax; modo tres discesseris ulnas, Ingemina fluctus, ingeminaque sonum.

Br. 344.

NAUFRAGUS hic jaceo; fidens tamen utere velis,
Tutum aliis æquor, me pereunte, fuit.

HERACLITUS ego; indoctæ ne lædite linguæ
Subtile ingenium quæro, capaxque mei,
Unus homo mihi pro sexcentis, turba popelli
Pro nullo, clamo nunc tumulatus idem.

Br. 398.

Br. 399.

AMBRACIOTA, vale lux alma, Cleombrotus infit,

Et saltu e muro ditis opaca petit

Triste nihil passus, animi at de sorte Platonis
Scripta legens, solâ vivere mente cupit.

SERVUS, Epictetus, mutilato corpore, vixi,
Pauperieque Irus, curaque summa Deûm.

[merged small][merged small][ocr errors]

Br. 399.

UNDE hic Praxiteles? nudam vidistis, Adoni,
Et Pari, et Anchisa, non alius, Venerem.

Br. 445.

Br. 451.

SUFFLATO accendis quisquis carbone lucernam,
Corde meo accendans; ardeo totus ego.

Br. 486.

JUPITER hoc templum, ut, siquando relinquit Olympum, Atthide non alius desit Olympus, habet.

Br. 487.

Civis et externus grati; domus hospita nescit
Quærere, quis, cujus, quis pater, unde venis.

POMPEII.

Br. 487.

CUM fugere haud possit, fractis Victoria pennis,
Te manet imperii, Roma, perenne decus.

LATRONES alibi locupletum quærite tecta,

Assidet huic custos strenua pauperies.

Br. 488.

FORTUNÆ malim adversæ tolerare procellas,
Quam domini ingentis ferre supercilium.

EN, Sexto, Sexti meditatur imago, silente,
Orator statua est, statuæque orator imago.

PULCHRA est virginitas intacta, at vita periret,
Omnes si vellent virginitate frui ;
Nequitiam fugiens, servatâ contrahe lege
Conjugium, ut pro te des hominem patriæ.

FERT humeris, venerabile onus, Cythereius heros Per Troja flammas, densaque tela, patrem. Clamat et Argivis, vetuli, ne tangite, vita Exiguum est Marti, sed mihi grande lucrum.

FORMA animos hominum capit, at, si gratia desit, Non tenet; esca natat pulchra, sed hamus abest.

COGITAT aut loquitur nil vir, nil cogitat uxor,
Felici thalamo non, puto, rixa strepit.

BUCCINA disjecit Thebarum mænia, struxit
Quæ lyra quam sibi non concinit harmonia !

MENTE senes olim juvenis, Faustine, premebas,
Nunc juvenum terres robore corda senex.
Lævum at utrumque decus, juveni quod præbuit olim
Turba senum, juvenes nunc tribuere seni.

EXCEPTE hospitio musæ, tribuere libellos
Herodoto hospitii præmia, quæque suum.

STELLA mea, observans stellas. Dii me æthera faxint Multis ut te oculis sim potis aspicere.

CLARA Cheroneæ soboles, Plutarche, dicavit
Hanc statuam ingenio, Roma benigna, tuo.
Das bene collatos, quos Roma et Græcia jactat,
Ad Divos paribus passibus ire duces;
Sed similem, Plutarche, tuæ describere vitam
Non poteras, regio non tulit ulla parem.

DAT tibi Pythagoram pictor; quod ni ipse tacere
Pythagoras mallet, vocem habuisset opus.

PROLEM Hippi et sua quâ meliorem secula nullum
Videre, Archidicen hæc tumulavit humus;

Quam, regum sobolem, nuptam, matrem, atque sororem Fecerunt nulli sors titulique gravem.

CECROPIDIS gravis hic ponor, Martique dicatus,
Quo tua signantur gesta, Philippe, lapis.
Spreta jacet Marathon, jacet et Salaminia laurus,
Omnia dum Macedûm gloria et arma premunt.
Sint Demosthenica ut jurata cadavera voce,
Stabo illis qui sunt, quique fuere, gravis.

FLORIBUS in pratis, legi quos ipse, coronam
Contextam variis, do, Rhodoclea, tibi;
Hic anemone humet, confert narcissus odores
Cum violis; spirant lilia mista rosis.
His redimita comas, mores depone superbos,
Hæc peritura nitent; tu peritura nites !

MUREM Asclepiades sub tecto ut vidit avarus,
Quid tibi, mus, mecum, dixit, amice, tibi ?
Mus blandum ridens, respondit, pelle timorem;
Hic, bone vir, sedem, non alimenta, peto.

SÆPE tuum in tumulum lacrymarum decidit imber
Quem fundit blando junctus amore dolor ;

« ÎnapoiContinuă »