Imagini ale paginilor
PDF
ePub

Tangitur haud pedibus tellus; conviva Deorum
Expleor ambrosiis exhilarorque cibis.

Br. 96.

QUOD niminum est sit ineptum, hinc, ut dixere priores, Et melli nimio fellis amaror inest.

Br. 103.

PUPPE gubernatrix sedisti, audacia, prima
Divitiis acuens aspera corda virum ;
Sola rates struis infidas, et dulcis amorem
Lucri ulciscendum mox nece sola doces.
Aurea secla hominum, quorum spectandus ocellis
E longinquo itidem pontus et orcua erat.

MATER adulantum, prolesque pecunia curæ,
Teque frui timor est, teque carere dolor.

Br. 126.

DITESCIS, credo, quid restat? quicquid habebis
In tumulum tecum, morte jubente, trahes?
Divitias cumulas, pereuntes negligis horas,
Incrementa ævi non cumulare potes.

Br. 126.

Br. 126. ME miserum sors omnis habet; florentibus annis Pauper eram, nummis diffluit arca senis; Queis uti poteram quondam Fortuna negavit, Queis uti nequeo, nunc mihi præbet opes.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Br. 127.

MNEMOSYNE, ut Sappho mellita voce canentem,
Audiit, irata est ne nova Musa foret.

CUM tacet indoctus, sapientior esse videtur,
Et morbus tegitur, dum premit ora pudor.

NON Fortuna sibi te gratum tollit in altum ;
At docet, exemplo, vis sibi quanta, tuo.

Br. 155.

Nunc huic, nunc aliis cedens, cui farra Menippus
Credit, Achæmenidæ nuper agellus eram.
Quod nulli proprium versat Fortuna, putabat
Ille suum stolidus, nunc putat ille suum.

Br. 152,

VIVE tuo ex animo, vario rumore loquetur
De te plebs audax, hic bene, et ille male.

Br. 156.

Br. 162.

Hic, aurum ut reperit, laquem abjicit, alter ut aurum
Non reperit, nectit quem reperit, laquem.

Br. 167.

Br. 168.

VITÆ rosa brevis est, properans si carpere nolis
Quærenti obveniet mox sine flore rubus.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

PUBLICIBUS morsus, restinctâ lampade, stultus
Exclamat; nunc me cernere definitis.

MENODOTUM pinxit Diodorus, et exit imago,
Præter Monodotum, nullius absimilis.

NYCTICORAX cantat lethale, sed ipsa canenti
Demophilo auscultans Nycticorax moritur.

Br. 170.

Br. 205.

HAUD lavit Phido, haud tetigit, mihi febre calenti
In mentem ut venit nominis, interii.

HERMEM Deorum nuncium, pennis levem,
Quo rege gaudent Arcades, furem boum,
Hujus palestræ qui vigil custos stetit,
Clam nocte tollit Aulus, et ridens ait;
Præstat magistro sæpe discipulus suo.

[ocr errors]

Br. 202.

Br. 210.

Br. 212.

Br. 223.

Qui jacet hic, servus vixit, nunc, lumine cassus,
Durio magno nun minus ille potest.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

FUNUS Alexandri mentitur fama; fidesque
Si Phœbo, victor nescit obire diem.

Br. 227.

NAUTA, quis hoc jaceat ne percontere sepulchro,
Eveniat tantum metior unda tibi !

Qui pascit barbam si crescit mente, Platoni,
Hirce, parem nitido tetua barba fecit.

Br. 241.

Br. 256.

CUR opulentus eges? tua cuncta in fœnore ponis.
Sic alliis dives, tu tibi pauper agis.

Br. 262.

Br. 266.

CLARUS Joannes, reginæ affinis, ab alto
Sanguine Anastasii; cuncta sepulta jacent ;
Et pius, et recti cultor; non illa jacere
Dicam; stat virtus non subigenda neci,

CUNCTIPARENS tellus salve, levis esto pusillo
Lysigeni, fuerat non gravis ille tibi.

Br. 267.

[ocr errors]

Br. 285.

NAUFRAGUS hic jaceo; contra, jacet ecce colon us!
Idem orcus terræ, sic, pelagoque subest.

Br. 301.

QUID salvere jubes me, pessime? Corripe Gressus; Est mihi quod non te rideo, plena salus.

Er ferus est Timon sub terris; janitor orci,
Cerbere, te morsu ne, petat ille, cave.

Br. 304.

ZOSIMA, quæ solo fuit olim corpore serva,
Corpore nunc etiam libera facta fuit.

Br. 307

VITAM a terdecimo sextus mihi finiet annus,
Astra mathematicos si modo vera docent.
Sufficit hoc votis, flos hic pulcherrimus ævi est,
Et senium triplex Nestoris urna capit.

Br. 322.

Br. 326.

EXIGUUM en! Priami monumentum; haud ille meretur Quale, sed hostiles, quale dedere manus.

« ÎnapoiContinuați »